{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 59","citation":"Galileo, Systema cosmicum 59","ref":"59","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/59","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/59.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":222,"text":"SAGR. Antequam vltra, Saluiate, pergis, sine ostendam tibi, vt ad primum quasi nutum tuum penetrauerim in caussam accidentis cuiusdam, de quo sexcenties cum cogitassem, eam tamen excogitare non potui. Vis hoc dicere, lumen quoddam suboscurum, in Luna, maxime cum est falcata, conspectum, proficisci ex reflexione luminis solaris in superficie Terrae & Maris: quod quidem lumen tanto clarius appareat, quanto falx est acutior. tum enim pars Terrae luminosa, Lunae obiecta, maior est, iuxta id quod paullo ante fuit conclusum: quòd nimirum semper pars Terrae Lunae obiecta, tam sit luminosa, quàm est obscura pars Lunae, obiecta Terrae. Vnde quando Luna tenuiter est falcata, & consequenter eius pars tenebrosa grandior, tunc grandis etiam erit illuminata pars Terrae è Lunâ conspecta, tantoque potentius lumen reflectet. SALV. Haec ipsissima est eorum quae dixi sententia. Insumma, periucunda res est, colloqui cum hominibus iudicio & appraehensiua facultate valentibus, maxime cùm in asserenda veritate dissertatio consumitur. Incidi saepenumero in homines adeo duri cerebri, vt à me sexcenties inculcata ista quae tu subito, tuopte ingenio penetrasti, percipere tamen haud potuerint. SMP. Si hoc dicis, non potuisse te ita haec illis ob oculos constituere vt intelligerent, equidem valde miror; neque dubito, si ex tua explicatione rem non perceperunt ex nulla cuiusquam alterius esse perceptur. s; cum omnia clare adeo dilucidaueris. Sin autem hoc innuis, illis te persuadere non p tuisse vt crederent, id minime miror.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 58","label":"58","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/58"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 60","label":"60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/60"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}