{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 6-2","citation":"Galileo, Systema cosmicum 6-2","ref":"6-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/6-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/6-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/6-2.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Quod si superficies eius, vt est sphaerica, sic esset etiam instar speculi laeuigata, prorsus inuisibilis maneret. Nam illa minima pars, ex qua Solis imago re A flecti posset, oculo certi spectatoris, ob nimiam distantiam inuisibilis redderetur, vt iam diximus. SIMP. Etsi recte capio à te dicta: tamen exiguo labore soluiea posse videntur, optimeque defendi, quod Luna sit rotunda & politissima, quodque ea lumen Solis instar speculi ad nos reflectat. Neque verò propterea necesse est, vt imago Solis in eius medio conce spiciatur. Non enim per species eiusdem Solis, exigua Solis fie gura in tanta distantia videri potest: sed illuminatio totius cor* poris Lunaris percipitur à nobis per lumen productum à Sole. Cuius rei nobis exemplum praebet lamina inaurata & bene laeuigata, quae à corpore luminoso percussa, procul intuentibus totam sese splendentem exhibet: ac tantum ex propinquo parua imago c luminosi corporis in eius medio conspicitur. SALV. Vt ingenue fatear imbecillitatem meam, ex illo tuo sermone nihil aliud intelligo, quàm de lamina illa inaurata. Quod si tua pace libere loqui mihi licet, valde pronus sum ad credendum, te ipsum à te dicta non intelligere, sed memoriae mandasse verba illa ab aliquo scripta studio contradicendi, vtque sapientior aduersario videretur, & quidem illis videretur, qui vt & ipsi pro sapientibus habeantur, ea quae non intelligunt, plausu excipiunt: tantoque magnificentius de scriptore sentiunt, quanto minus mentem eius assequuntur. Est etiam credibile, scriptorem ipsum ex eorum hominum esse genere (quales haud pauci reperiuntur) qui de rebus nec intellectis scribunt: vt proinde nec intelligi possit quod scribunt. Sed omissis ceteris, de lamina deaurata tibi respondeo, eam, si plana sit, nec immodice magna, posse è longinquo totam lumine perfusam apparere, dummodo fortiter illuminetur: sed nimirum talis apparebit oculo in linea certa constituto, hoc est, in ea, qua radii reflectuntur: ac propius ad flammae speciem accedet, quàm si argento constaret; idque ideo cum sit colorata, & propter summam metalli dellitatem apta ad recipiendam laeuigationem perfectissimam.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 5-2","label":"5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/5-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/5-2"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 71","label":"71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/71"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}