{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 63","citation":"Galileo, Systema cosmicum 63","ref":"63","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/63","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/63.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Rem magnam praestiteris, si aliud mihi persuaseris Septima congruentia de mutuis eclipsibus, itidem admitti potest: quanquam ea quam tu Terrae vocas Eclipsin, proprie Solis Eclipsis appellari solet. Atque haec sunt, quae septem congruentiis tuis opponenda in hoc tempore occurrebant. quas ad instantias si quid respendere tibi placuerit, lubens audiam. SALV. Si responsa tua recte sum assecutus, videntur adhuc aliquae conditiones, quas Lunae ac Terrae communes faciebam, inter nos esse controuersae. Tu putas Lunam tersam ac laeuem instar speculi, proindeque ad reflectendum nobis solare lumen aptam: Terram contrà ratione suae asperitatis, simili reflexioni faciendae imparem. Lunam concedis esse solidam ac duram, atque id arguis ex eo, quod sit polita ac tersa, non autem ex eo, quod montosa. Cur vero montosa videatur, eius rei caussam assignas, quod partibus plus aut minus opacis perspicuisque constet. Tandem existimas, secundariam illam lucem propriam esse Lunae, nec reflexione Terrae productam: quanquam ex Mari, ob superficiem eius aequabilem, reflexionis aliquid fieri non negas. Quod ad errorem tuum attinet, quasi reflexio Lunae tanquam è speculo fiat, vt eximam eum tibi, parum spei superest, cùm videam, ea quae de hac materia in Exploratore, & Litteris Solaribus communis amici nostri leguntur, nihil in animo tuo profecisse: si tamen illa quae ibi perscripta sunt, attente legisti. SIMP. Legi cursim & perfunctorie, pro ratione temporis exigni, quod à studiis solidioribus mihi reliquum est. Si tamen adductis aut istarum rationum nonnullis, aut aliis, eximere mihi dubia cogitas; eas auscultabo attentissimeSALV. Dicam quicquid ad praesens in mentem mihi venerit. Ac fieri sane potest, vt inter se commisceam & cogitationes meas proprias, & ea quae dictis libris mihi lectitata sunt: quibus quidem abunde mihi satifactum probe memini, quanquam conclusiones aspectu primo magna paradoxa mihi viderentur. Hoc est in quaestione. Simplici, num ad faciendam reflexionem talem, qualis nos è Luna perstringit, requiratur, vt superficies, ex qua fit reflexi, tam tersa aeuisque sit quàm est speculi: an verò magis sit accommodata superficies non tersa, nec laeuis, sed aspera maleque polita.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 62","label":"62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/62"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 64","label":"64","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/64"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}