{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 7","citation":"Galileo, Systema cosmicum 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/7.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":309,"text":"Exeundo, vt ita dicam, è Mundo Sensibili, seseque recipiendo in Mundum Idealem, orditur architectonice considerare, quòd, cùm natura sit principium motûs, corpora quoque naturalia motu locali mobilia esse conueniat. Declarat postea, motus locales esse trium generum, hoc est, circularem, rectum, & ex recto circularique mixtum. Priores duos vocat simplices, eò quod ex omnibus lineis, sola circularis & recta sunt simplices. Atque hoc loco sententiam suam explicatius aliquanto proponens, de nouo definit, Simplicium motuum vnum esse Circularem, hoc est, illum qui fit circa medium: alterum Rectum, qui fit vel sursum, vel deorsum: sursum quidem à melio, deorsum autem ad medium. Hinc infert, necessariò conuenire, vt omnes motus simplices restringantur ad hasce tres species, scilicet ad medium, à medio, & circa medium: id quod pulchra quadam proportione (inquit) iis respondet, quae suprà de Corpore dicta sunt, ipsius quoque perfectionem tribus rebus constare, perinde ac motum. Porrò confirmatis his motibus, docere pergit, quòd, cum corpora naturalia alia sint simplicia, & alia è simplicibus composita, (vocat autem corpora simplicia ea, quae à natura principium motus habent, vt sunt Ignis & Terra) par quoque sit, vt corporum simplicium motus sint simplices, & compositorum mixti; ita tamen, vt composita sequantur motum partis in compositione praedominantis. SAGR. Quaeso, Saluiate, subsiste nonnihil hoc loco. Tot enim vndique mihi dubia ex iam dictis occurrunt, vt necesse habeam, aut eadem proponere, si modò his quae deinceps dicturus es, attentionem praestare velim: aut, si memoria dubiorum seruanda sit, attentionem ab iis quae porro dicturus es, auocare. SALV. Ego verò lubens subsistam. Experior enim eandem tecum fortunam, ac in singula momenta periclitor excuti cursu, dum inter scopulos ac vndas adeo procellosas, erepto mihi Caelo, turbataque pyxide nautica velificandum est. Itaque propone quicquid habes dubiorum, antequam iis maior cumulus accedat. SACR. Definitio Naturae vel imperfecta vel intempestiue ab Aristotele producta. Helix circa Cylindrum, linea simplex dici potest. Aristoteles architecturę praecepta fabricae mundanae, non autem fabricam pręceptis accommodat SACR.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 6","label":"DIALOG","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/6"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 8","label":"DIALOG","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/8"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}