{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 72","citation":"Galileo, Systema cosmicum 72","ref":"72","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/72","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/72.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Et obseruo, diuersitatem aspectûs in intuenda superficie laeuigata producere talem apparentiarum disserentiam, vt ad imitandum ac repraesentandum in pictura, verbi gratia, thoracem ferreum, ex laeuigatione splendentem, opus sit merè nigra & alba compulare, ac alterum alteri apponere in iis partibus armorum, quae lumine perstringuntur aequaliter. SAGR. Si ergo isti Domini Philosophi acquiescerent hoc concesso, quod Luna, Venus, ceterique planetae superficie constent non ita quidem polita tersaque vt speculi est, sed aliquantulo minùs, qualis argenti lamina candefacta solummodo, non laeuigata; numquid hoc sufficeret ad faciendam eam visibilem, accommodatamque repercutiendo lumini Solari? SALV. Sufficeret ex parte: sed non redderet ita forte lumen, vt facit, cum est montosa, & in summa eminentiis cauitatibusque magnis plena. Sed illi Domini philosophi nunquam concesserint, Lunam speculo minus, sed multo magis politam, si modò quid speculo politius est. Nam cum existiment, corporibus perfectissimis conuenire figuras quoque perfectissimas; necesse est, vt sphaericitas illorum globorum caelestium absolutissima sit. Adde, quod, si mihi concederent aliquam inaequalitatem vtut minimam, statim absque vlla haesitatione multò maiorem aliam arriperem. nam cum talis perfectio in indiuisibili consistat; tantundem de ea vel pilo, quantum monte deperditur. SAGR. Hic duplex mihi dubitatio suboritur: prior, quare superficiei maior inaequalitas reflexionem luminis fortiorem efficiat: altera, quo fine illi Domini Peripatetici figuram illam exactam requirant. SALV. Ad primam ego respondebo: ad alteram respondendi partes Simplicio committam. Aduertendum igitur est, easdem superficies ab eodem lumine plus vel minus illuminari, prout illuminantes radii plus illas minusue perstringunt, sic vt illuminatio maxima tum fiat, quando radii sunt perpendiculares. Et vt ad oculum hoc tibi demonstrem, en tibi chartam hanc in angulum fractam. quae si reflexioni luminis ex opposito muro excipiendae obiiciatur, vides, eam chartae faciem, quae oblique radios excipit, minus claram esse alterâ, in quam reflexio incidit ad angulos rectos: & obserua, prout magis ac magis obliquè radios excipio, etiam illuminationem magis magisque debilem effici. SAGR. Effectum video: sed caussam non satis perspicio. SALV. Si de caussa centesimam horae partem cogitares, excogitares. Sed vt tempori parcamus, en tibi rei demonstrationem in hac figura.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 71","label":"71","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/71"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 73","label":"73","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/73"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}