{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 73","citation":"Galileo, Systema cosmicum 73","ref":"73","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/73","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/73.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":198,"text":"SAGR. Primus figurae intuitus mihi rem omnem explana uit. Perge igitur. SIMP. Explica, quęso, mihi quod reliquum est, qui non ita celeri captu sum. SALV. Cogita, omnes lineas parallelas, quas terminis A. B. exeuntes cernis, esse radios in lineam C. D. perpendiculariter incidentes. Inclina iam eandem lineam C. D. vt obliquetur ad formam D. O. Numquid vides, bonam partem illorum radiorum, qui lineam C. D. feriebant, lineam D. O. intactam relinquere? si ergo D. O. illuminatur paucioribus radiis, consentaneum est, lumen ab ea receptum etiam esse debilius. Nunc ad Lunam redeamus, quae cùm sphaerica constet figura, si superficiem ad instar illius chartae politam haberet, hemisphaerii eius à Sole illuminati partes extremitati propiores, haud paullo minus lumen reciperent quàm partes mediae: cum radii illas obliquissimè perstringant: in has vero ad angulos rectos incidant. Viide in plenilunio, cum totum quasi videmus hemisphaerium illuminatum, partes mediae splendidiores sese nobis exhibere deberent, quàm ceterae versùs circumferentiam. atqui secus accidit Iam mihi fingito faciem Lunae sat altis vndique montibus tumentem. nonne vides, vt eorum tractus ac dorsa, supra perfectae superficiei sphęricae conuexitatem eminendo, Soli ex aduerso opponantur, ac proinde multò minori obliquitate radios excipiant, tantundemque luminis, quantum reliquae partes exhibeant? SAGR. Recte omnia.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 72","label":"72","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/72","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/72"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 74","label":"74","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/74","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/74"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}