{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 80","citation":"Galileo, Systema cosmicum 80","ref":"80","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/80","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/80.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":325,"text":"Videbis, eum ipsum terminum atque confinium non esse, sicut in sphaerâ politâ fieret, aequaliter extensum, sed anfractuosum laciniatumque videbis, vltra dictum terminum, in telucidas, à luminosa plaga onebrosa Lunae parte, multas cusp mnino seiunctas. videbis, vmbras supradictas, prout illuminatio augetur. ipsas imminui, donec prorsus euanescant, ac toto iam illuminato hemisphaerio, nuspiam earum vlla compareat. Cum verò deinde lumen in alterum hemisphaerium lunare transit, eaedem illae cuspides, quas in priore obseruasti, denuo in conspectum tibi venient, & vmbras, sed in contrarium ac increscentes proiicient. Quarum rerum (nam iterum hoc dicendum est) tu mihi nec vnicam eum opaco & perspicio tuo repraesentabis. SAGR. Imò vnam certe licebit imitari, scilicet plenilunium, in quo propter illuminationem totalem nec vmbra amplius, nec alia vlla ex eminentiis & cauitatibus orta variatio obseruabitur. Sed quaeso te, Saluiate, noli plus temporis in hoc argumento perdere. Si quis enim vnam alteramque modò lunationem obseruare sustineret, & hanc tamen ipsi sensui manifestissimam veritatem capere non posset, is omni priuatus iudicio meritò censeretur. Cum talibus vero tempus & verba frustra consumere quid attinet? SIMP. Ego profecto tales obseruationes haud institui; nec enim curiositas eò me stimulauit: multo vero minus idoneum ad illas instrumentum in promptu fuit. Easdem tamen omnino suscipiam: interea quaestionem hanc in suspenso relinquere possumus, & ad sequens progredi caput, adducendo rationes, ob quas Terra lumen Solare non minus fortiter ac Luna reflectere tibi videtur. nam me iudice, propter obscuritatem opacitatemque Terrae, impossibile prorsus hoc apparet. SALV. Caussa ob quam tu censes ineptam illa ninationi Terram, contrarium potius euincit. Nonne vero pulchrum foret, si te ipso melius disputationes tuas penetiarem? SIMP. An bene vel secus disputem, fieri sane possit, vt melius quàm ego perspicias: sed siue bene seu male disputem, nunquam tamen credidero, te meipso rectius disputationem meam penetrare posse. SALV. Imò statim id vt credas effecero. Dicito mihi, quando Luna itia Luna pleno propemodum orbe lucet, sic vt & interdiu, & media nocte conspici possit, quotempore splendidior tibi videtur, die ne vel nocte? Nocte vtique: ac videtur mihi Luna aemulari coluSIMP.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 79","label":"79","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/79","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/79"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 81","label":"81","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/81"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}