{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 81","citation":"Galileo, Systema cosmicum 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/81.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"mnam illam nubis & ignis quae filiis Israelis ducem sese praestans, prae sente quidem Sole nubeculae speciem gerebat: noctu vero splendidissima erat. Sic obseruaui nonnunquam interdiu Lunam inter aliquas nubeculas ad earundem instar albicantem, sed noctu deinde splendidissimam. SALV. Ergo si nunquam nisi interdiu Lunam videre tibi contigisset, non iudicaturus eam fueras nubecularum istarum ali quâ splendidiorem. SIMP. Ita persuasum habeo. SALV. Iam dic mihi: credis ne, Lunam reipsa noctu quàm interdiu lucidiorem: an verò per aliquod accidens talem apparere? SIMP. Credo, Lunam reuera in seipsa, tantundem interdiu, quantum & noctu lucere: sed lumen tamen eius noctu magis esse conspicuum, idque propterea, quia noctu videmus illam in plaga Caeli obscura: interdiu verò, cum ambientis aetheris claritatem suo splendore non multum excedat, multò nobis debiliore sese luce conspiciendam praebet. SALV. Dic mihi porrò, vnquam ne media nocte globum terrestrem illuminatum à Sole vidisti? SIMP. Quaestio ista non nisi per iocum, vel homini certe plane stupido proponenda videtur. SALV. Minime verò: quin tu mihi sapientissimus haberis: & quaestio mea solida seriaque, nec ludicra est. itaque responde modò: quod si aliena à proposito dicere videbor, ego ipse stupidus haberi non recuso. Haud paullo enim, is qui stulte interrogat, stultior est eo qui interrogatur. SIMP. Nisi igitur oppidò simplex tibi videor, dictum à me puta, fieri non posse, vt incola terrae, quales nos sumus, illam Terrae partem noctu videat, vbi dies est, hoc est, quae à Sole illustratur. SALV. Nunquam ergo Terram illuminatam, nisi interdiu, videre tibi contigit: Lunam vero etiam profunda nocte cernis in Caelo splendentem. Atque haec ipsa, Simplici, ratio est, qua persuasus Terram non perinde vt Lunam splendere credis. Quod si Terram ogle Nubes apta ir illustrentur à Sole, non minus ac ipsae Lumi. Murus illustratus à Sole, Lunaque comparatus, non minùs illam splendet Tertia reflexio muri plusquam primus Lunae illuminat. Lumen Lunae debilius quàm crepusculi.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 80","label":"80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/80"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 83","label":"83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/83"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}