{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 84","citation":"Galileo, Systema cosmicum 84","ref":"84","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/84","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/84","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/84.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Vidi quandoque colore cupreo, nonnihil albicante: sed alio tempore sic obscurata fuit, vt è conspectu penitus eam amiserim. SALV. Quomodo ergo propria haec ei lux esse queat, quae quidem in albore crepusculi, non obstante impedimento magni & contigui splendoris cornuum, adeo clara videtur: postea verò, nocte obscura, remota omni alia luce, nuspiam apparet? SIMP. Audio fuisse, qui crediderit, id lumen ab aliis Stellis communicari Lunae, maxime à Venere ei vicina. SALV. Hoc ipsum quoque vanum est: quia tempore suae totalis obscurationis lucidior quàm vnquam aliâs apparere deberet, cùm dici non possit, conspectum Veneris aliarumue stellarum ei subtrahi per vmbram terrenam. Atqui tum vel maxime lumine priuatur. Nam hemisphaerium terrestre, cùm eo tempore Lunam respiciat, nocte tum, hoc est, totali priuatione luminis solaris inuoluitur. Et si diligenter obserues, ipso sensu deprehendes, quod, sicuti Luna in tenuem adhuc falcem curuata, Terram tenuiter admodum illuminat, & pro ratione incrementi solaris illuminationis, increscit aeque splendor, inde reflectendo ad nos transmissus: ita quoque Luna, dum tenuiter est falcata, Solemque inter ac Terram posita, maximam hemisphaerii terreni illuminati partem aperit, clara satis appareat, & à Sole discedens, quadraturaeque appropinquans, lumen etiam illud paullatim elanguescat: vltra quadraturam autem omnino debile videatur, eò quod indies magis ac magis aspectu luminosae partis Terrae priuetur. Atqui contrarium oportebat accidere, si id lumen Lunae proprium, aut à Stellis ei communicatum esset. Tum enim eam profunda nocte, & ambiente multum tenebroso videre possumus. SIMP. Subsiste, quaeso. Recordor enim iam modo, legisse nouitium nuperaeque feturae libellum Conclusionum, qui pręter alia mul * ta noua tradit hoc quoque, lumen illud secundarium non à Stellis e produci, neque Lunae proprium, omnium verò minime commuc nicatum ei esse à Terra: sed ab eadem deriuari Solis illuminatio ne, quae propter substantiam globi lunaris nonnihil transparentem, totum eius corpus penetret: efficacissime autem illuminet superficiem hemisphaerii radiis solaribus expositi: vnde profunditas, imbibendo, & vt ita dicam, exsorbendo lucem illam, ad modum nubis aut crystalli, transmittat eam, visibiliterque lucida reddatur.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 83","label":"83","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/83","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/83"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 85","label":"85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/85"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}