{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 86","citation":"Galileo, Systema cosmicum 86","ref":"86","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/86","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/86.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Et sane quantum haec doctrina facit, vt aliquid in iudicio autoris aliorumque omnium, diuersum ab ea sentientium desideretur: tantundem ignoratio eius, aut quod eadem in mentem ipsis non venerit, excusabiles mihi reddit antiquissimos illos, qui si iam talia tradentes audirent, quin pronis ea sint auribus admissuri, nihil ambigo. Et si syncere dicendum est quod sentio, non possum persuadere mihi, nouitium illum scriptorem seriò & animitus improbare doctrinam illam: credo potius, cùm se primum eius autorem iactare non possit, inde stimulis aemulationis actum tentare, vt eam supprimat, aut saltem inuisam faciat apud rudiores, quorum numerum scimus esse maximum: ac multi sunt, qui magis applausu laetentur adfluentis populi, quàm paucorum non de vulgo hominum assensuSAGR. Pace tua, Saluiate. non videtur mihi sermo tuus acu rem tangere. Nam illis qui parietes in publicum, quod aiunt, extendunt, norunt etiam inuentionum alienarum autores sese facere, modò non antiquae nimis, & per cathedras circulosque publicatae, adeoque cunctis plusquam notoriae illae sint. SALV. Hem, ego te sum improbior aliquanto. quid ais de publicis atque notoriis? Nunquid enim idem est, opiniones inuentionesque nouas esse hominibus, ac iisdem nouos ipsos esse homines? Quod si contentus es existimatione apud scientiarum tyrones indies suborientes acquisitâ, licebit vt ipsius etiam alphabeti te facias inuentorem, ac imperitos illos in admirationem tui pertrahas. & quamuis deinde temporis progressu sagacitas tua palàm fiat: parum tamen id oberit consilio tuo. nam alii subinde succedunt ad seruandum fautorum numerum. Sed pergamus ostendere Simplicio, quam nihil solidi habeat illius autoris nouitii disputatio, quamque & falsis, & asyllogistis, & paradoxis abundet. Ac initio falsum est, lucem illam secundariam clariorem esse circa marginem extremum, quàm in partibus mediis, sic vt inde velut antilus aut circulus reliquo tractu splendidior efformetur.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 85","label":"85","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/85","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/85"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 87","label":"87","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/87"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}