{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 95","citation":"Galileo, Systema cosmicum 95","ref":"95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/95.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"At nihil scit Socrates, respectu sapientiae absolutae, quae est infinita: cumque paucum & nihilum tam sint ipsius infiniti partes, quàm multum (eo quod, exempli caussâ, ad aggre gandum numerum infinitum, perinde est, siue millenarios, seu denarios, seu denique cyphras accumules) ideoque Socrates bene sciebat, terminatam suam sapientiam esse nullam respectu infinitae, quam sibi deesse nouerat. Cum tamen inter homines aliquid sapientiae reperiatur, idque non aequaliter omnibus diuisum, potuit Socrates aliquanto maiorem quàm alii particulam eius obtinere. Atque hoc modo verum fuerit Oraculi responsum. SAGR. Videor mihi rem hanc optime perspicere. Hominibus attributa, Simplici, potestas est operandi, de qua tamen non omnes aequaliter participant: neque dubium est, potentiam Imperatoris esse multo maiorem quàm hominis priuati: verùm vtraque respectu omnipotentiae diuinae pro nulla censetur. Sunt inter homines alii multis aliis agriculturae peritiores: verumtamen notitia committendi sulco palmitem, quantula est ad opera illa sapientissimae naturae, quae facit, vt & radices vitis agat, & nutrimentum attrahat, & nutrimenti partem aliam producendis pampinis, aliam formandis capreolis, racemis, acinis, corticibus idoneam secernat? Et hoc naturae opus ex innumeris aliis vnum est & particulare, ex quo vel solo infinita sapientia cognoscitur: vt ita concludi possit, Sapientiam diuinam esse infinities infinitam. SALV. En tibi rei huius aliud exemplum. Numquid dicemus, scientiam è marmore pulcherrimam effingendi statuam, Bona rotae sublime ingenium immensum extulisse supra vulgaria ingenia aliorum hominum?","prev":{"citation":"Systema cosmicum 94.10","label":"94.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/94.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/94.10"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 96","label":"96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/96"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}