{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum 97","citation":"Galileo, Systema cosmicum 97","ref":"97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/97.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":328,"text":"Id verò tibi facile largiar, modum illum, quo Deus cognoscit infinitas propositiones, quarum nos paucas ali quas cognoscimus, summe excellentiorem esse nostro modo, qui ra tiocinando de conclusione progreditur in conclusionem, cùm De modus simplici absoluatur intuitu: & cùm nos, exempli caussa, ac acquirendam nonnullarum circuli passionum, quę infinitae sunt, in choando ab aliqua simpliciore, & eam pro definitione eius acci piendo, ratiocinatione ad aliam aliquam, & ab hac ad tertiam, inde ad quartam &c. progrediamur; intellectus diuinus, simplici apprehensione suae essentiae, comprehendit absque morosa ratiocinatione, omnem infinitatem passionum istarum, quae tamen postea reuera vir tualiter comprehenduntur in definitionibus rerum omnium: & que denique, cum infinitae sint, forsan vna sola sunt in essentia sua, & in mente diuina. id quod ne humano quidem intellectuipenitus est incognitum, etsi profunda ac densa caligine obumbretur; quae ipsa tamen ex parte discutitur & clarescit, si conclusiones aliquas firmi ter demonstratas penitus imbibimus, & vsque adeo in numerato ha bemus, vt eas veloci motu transcurrere possimus. Nam in summa, quid aliud est, in triangulo quadratum lateris angulo recto opposit aequale esse quadratis laterum rectum includentium, quàm paralle logramma super communem basin parallelis interiecta, esse inter se aequalia? atque hoc ipsum nonne tandem idem est ac aequales esse duas illas superficies, quarum partes applicatae partibus aequalem locum occupant? Porrò transcursus istos, quos noster intellectus absoluit cum tempore & motu pedetentim, intellectus diuinus instar luci in momento conficit, seu quod idem est, eos omnes sibi praesentes haber Ex his concludo, intellectum nostrum, & ratione modi, & ra tione multitudinis rerum intellectarum, infinito interuallo à Diuino superari. Non tamen adeo ipsum extenuo, vt absolute pro nullo ha beam: imò, dum considero, quot quamque mirabiles res ab homi nibus intellectae, inuestigatae, confectae fuerint, eo ipso clarissime co gnosco & intelligo, mentem humanam opus esse Dei, & quidem excellentissimum. SAGR. Modus cognoscendi Diuinus al Humano diuersus. Intellectio humana fit per discursum. Definitiones Si sua reipsa complectuntur omnes affectiones rerum definitarum, Affectiones infinitae forsanonica solummodo sunt. Discursiss humani spatia tempore confectae, Diuinus intellectus momento absolnit, hoc est, praesentia semper habet. SAGR.","prev":{"citation":"Systema cosmicum 96","label":"96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/96"},"next":{"citation":"Systema cosmicum 98","label":"98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/98"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}