{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Systema cosmicum vii","citation":"Galileo, Systema cosmicum vii","ref":"vii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/vii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/vii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/vii.md","author":{"name":"Galileo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo"},"work":{"title":"Systema cosmicum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"MAGNE DVX. Ifferentiam illam, quae homines inter ac animantia cetera reperitur, etsi longe maximam si quis tamen ab ista, quae ipsos rursum homines inter sese discriminat, parum abesse dixerit, haud absurde fortassen dicauerit. Quantum à millenario numero superatur vnitas? At nihilo minus vulgari prouerbio iactatur: Vnum hominem valere millenos alios, vbi milleni non valeant vnum. Discrimen autem istud à diuersis ingeniorum habilitatibus dependet quod eò reduco, vt quis sit Philosophus, aut nec-Philosophus: quandoquidem Philosophia, tanquam proprium eorum, qui eo nutriri possunt, alimentum, reipsa à communi faece vulgi separat, idque sublimiore humilioreue gradu, nimirum pro illius ipsius nutrimenti varietaite. Qui altius aciem oculorum intendit, is Ceterum supra reliquos altius attollitur. modus subleuandi oculos hic est, si quis ad grandem illum Naturae librum, ceu proprium obiectum Philosophiae, sese conuertat: in quo libro licet omnia quae leguntur, vt Artificis Omnipotentis opera, perfectissima sibi mutuo proportione respondeant: maioris tamen perfectionis dignationisque sunt habenda, ex quibus visui nostro maior opera & insignitius artificium ingeritur. Compages haec Vniuersi, meo iudicio, principem locum meretur inter res naturales, quae intellectu nostro capi possunt. Ea quippe, sicuti magnitudine, res omnes complexu suo contentas excellit: ita quoque, tanquam regula & lex omnium, nobilitate easdem vt antecedat oportet.","prev":{"citation":"Systema cosmicum vi","label":"vi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/vi"},"next":{"citation":"Systema cosmicum viii","label":"MAGNE DVX","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/galileo/systema-cosmicum/viii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/galileo/systema-cosmicum/viii"},"credit":{"text":"Galileo (with Matthias Bernegger), Systema cosmicum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Systema_cosmicum","quality":"ocr"}}