{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lactibus 12.5-7","citation":"Gaspare Aselli, De lactibus 12.5-7","ref":"12.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/12.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/12.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/12.5.md","author":{"name":"Gaspare Aselli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli"},"work":{"title":"De lactibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"Cur autem unierit eas ad portas, cùm rursus dividere oportuerit in hepate, ejus rei causa videri potest apud Galenum ipsum F. Clara enim est, & longiori explicatione non eget. CAP. IV. Agitur de venarum Mesaraicarum actionibus, & usibus. Ii tres Galeno, & vulgo Medicorum, ἀνάδοσις, ἀμάτωσις, διάδοσις. Ex ijs duo primi rejecti, tertio alius & novus additus ex ipso Galeno. Galenus nullibi dixit ἀνάδοσιν & διάδονfieri eodem tempore. Laurentius Hippocratem non rectè cepit. (Vod praecipuè quavis in parte spectatur, id ejus est actio, in quam omnis ejus molitio, apparatusque conspirent necessè est Eâ causâ, de venarum Mesaraicarum actione seorsum, & suo, acproprio capite agere nobis visum. Id quod in arterijs etiam servabimus. Actionem hanc sive usum (nec enim hic accuratiùs licet haec distinguere triplicem omninò Galenus, & cum eo plerique omnes, venis Mesaraicis assignant. Primus, & praecipuus est ἀνάδοσις id est, Chyli, postquam is ab intestinis direptus, & ab aridioribus recrementis secretus est, ad hepar traductio, unde illas manus hepatis idem Galenus a appellat, & alibi bajulis comparat, & qui in Civitatibus, repurgatum in cella penaria frumentum ad communem aliquam Civitatis officinam deferunt, coquendum ibi, & utile ad nutriendum futurum, passim verò, ut jam supra diximus, arborum radicibus assimilat, quod Aristotel. e quoque facit. Caeterùm hunc usum nec omnibus mesaraicis tribuit, nec solis. Non omnibus. Quia, ut jam suprà diximus, quasdam earum negat ad hepar referri, illas scilicet quae in glandulas desinunt. Non solis. Quia etiam ventrid 4. us. part. culi venas eodem officio vult dfungi. Id quod Hippocrates quoque sensisse vi12. 5. de lacis detur lib. de carnibus, ubi sic loquitur: Venae, quae per ventrem, & intestina seruntur. aff. 7. 6.","prev":{"citation":"De lactibus 12.1-4","label":"12.1 to 12.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/12.1"},"next":{"citation":"De lactibus 13.1-4","label":"13.1 to 13.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/13.1"},"credit":{"text":"Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus","quality":"ocr"}}