{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lactibus 23.1-5","citation":"Gaspare Aselli, De lactibus 23.1-5","ref":"23.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/23.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/23.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/23.1.md","author":{"name":"Gaspare Aselli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli"},"work":{"title":"De lactibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Id verò cùm fieri posset modis in primis tribus, aut aur ipsi nova, inauditaque condamus, aut ea ex iam conditis, quae lativa b Cicero vocat, transferamus, reperiamusve derivatu, flexus adjunctione, aut denique à re simili mutuemur. Postremus modus quòd nobis ponere aliqua, ut cum Quintiliano e loquar, quod prisci illi, ac rudes homines fecerunt, non perinde fas est, absque omni contra versia, cùm melior est cęteris, tùm securior. Hunc igitur sequutus ego vasa haec aut lacteas, siue albas venas, aut lactes etiam appellare soleo, nihil impediturus interim, si quis commodius nomen invenerit. Appello venas albas, & lacteas. Si enim Celso d Ureteres, hoc est, urinae vasa, sive quòd non ruberent, nigricarentve, ut venae caeterae, sive quòd succum albo proximum veherent venas albas appellare licuit, si e Arabibus, si auctori f de Anatom. vivorum, venam, quam vulgo ad portam dicunt, in qua ne vestigium quidem ullius alboris unquam cernitur, lacteam venam vocare concessum fuit, eo solùm, quòd sibi persuaderent, lacteum succum è ventriculo allicere; non video, cur nostris his, quae & verissimè albent, sive candent potiùs & succum continent per omnia lacti simillimum, impertire hoc nomen nequeamus? Nequaquam enim Rhasi g assentior, qui à venarum genere, ac appellatione omnes rejicit, ac excludit, quae aut sanguine non circumfluunt, aut de le coris gibbo originem non capiunt. A substantiâ, structura, compositione, non ab eo quod continet, cujusque partis ratio petenda est. At haec in nostris his venis omnia, cum venis caeteris, ita similia sunt, ut eadem possis dicere, si per se ipsas spectes, sine succo, quem gerunt inclusum. Ut taceam interim, quòd non secus ac illae, motu, quo attollunt se subinde, & submittunt arteriae, sunt destitutae. Non ea religio veteres in usu hujus nominis habuit, h Hippocratem, Platonem, i Aristotelem, qui venarum vocabulo arterias etiam ipsas complecti sunt ausi: non item alios notae optimae auctores, qui & venam genitalem Idixere, & venas in arborum, venas aquae, auri, n argenti, venas denique ingenii o, venas cujusque generis hominum, aetatis, ordinis, & quas non? Adde quod nec ἑτημον huic significationi repugnat. Ex eo quippe dictam venam Grammatici volunt, quòd quippiam per eam veniat, sive quod viap quaedam sit, per quam aliquid commeat.","prev":{"citation":"De lactibus 22","label":"PRAENOSCENDA DE HIS VASIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/22"},"next":{"citation":"De lactibus 23.6-7","label":"23.6 to 23.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/23.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/23.6"},"credit":{"text":"Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus","quality":"ocr"}}