{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lactibus 30","citation":"Gaspare Aselli, De lactibus 30","ref":"30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/30.md","author":{"name":"Gaspare Aselli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli"},"work":{"title":"De lactibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus","urn":null},"verse":false,"words":425,"text":"Fortè illud quoque iis imposuerit, quod me quoque primo intuitu induxit, & nervorum implicationes arbitrati sunt, quae erant Lactium. Quę causa, (aut ego vehementer decipior) recentiorum quibusdam fraudi fuit, qui nescio, miram quàm in Mesenterio, ac intestinis congeriem, & tantùm non infinitatem plurimorum, eorumque insignium nervorum vidisse autumant; cùm Gal. b vix exiguos, imò planè exiguos eis tribuat. Ac pro aliis quidem haec dici possunt. De Galeno autem quid cogitem, prorsus ignoro. Qui enim sectiones vivas ampliùs sexcentas dederit, ut ipse quidem gloriatur, & plurima e animalia à pastu tàm saepe inciderit, ei fieri ne posse putandum est, ut nunquam sese venae illae in conspectum dederint? ut nunquam eas obvias habuerit, imò nunquam pervestigarit, cùm praesertim exquirendae totius rei maximam illi causam Erasistratus, de quo suprà, praebuisset? Contrà quem ita frigidè ille à disputar, ac perplexè, ut judicare vix possis, quid ajat, negetve, & detne illi, quod in experimentum sumit, an abnuat? Certè quidem nihil adfert, quo meritò illum convincat. Id quod facilè viderit, quicunque locum illum totum sedendo, quod ajunt, perlegerit, expenderitque. In promptu enim est, & à quolibet inspici potest. At facillima ei palma erat futura, si exploratae ipsi venae illae fuissent, quas perperam arteriarum in loco Erasistratus habuerat. 2. Cur verò in mortuis, aut morientibus etiam, ita repentè exhausto, qui in eis est, succo, obliterentur venae istae, ac sensum exolescentes destituant, quemadmodum suprà e in exemplo canis dixi? id in iis, qui fato suo, aut vi morbi pereunt, non magnopere fortassis mirandum sit, quòd in illis constet gestiones omnes, functionesque nutrientis animae, quae naturales medicis dicuntur, & inter quas nec minima illa chyli est confectio, ac distributio, exoletae jacent, & cum ipsis veluti emoriuntur. Aut cur idem iis quoque usu veniat, qui vel sectione viva citrà morbum, vel aliâs violentè occumbunt, ejus rei rationem malim ab alio quovis discere, quàm ipse temerè quicquam tàm obscura in re decernere. Est enim ut de rebus caeteris plerisque, ita de hac longè verissimum illud, apud Ciceronem. Cottae, multò esse facilius dicere, quid non sentias, aut quare falsum sit quippiam, quàm quid sentias, aut quare verum aliquid putes. 1. Suspicatus sum aliquando eò istud evenire, quod lacteo illo humore in auras mox abeunte sui tenuitate, dissipatoque concidant, collabanturque perexiles venulae, & ita sensum frustrentur. Quam in sententiam ideò veneram, quod legisse apud Gal. g memineram, roris tenuissimi instar rapi in Mesaraicas, quidquid esset in omni chylo subtilissimum. Sed coegit me res ipsa mutare sententiam. Cùm enim periclitandi gratiâ, perruprâ cultello unâ ex majoribus illis venis, liquorem, qui inde promanarat, in cochleare collegissem, animadverti non horas modo, sed diem etiam solito cum candore durasse. 2.","prev":{"citation":"De lactibus 25.5-6","label":"25.5 to 25.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/25.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/25.5"},"next":{"citation":"De lactibus 31","label":"PRAENOSCENDA DE HIS VASIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/31"},"credit":{"text":"Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus","quality":"ocr"}}