{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lactibus 31","citation":"Gaspare Aselli, De lactibus 31","ref":"31","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/31","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/31.md","author":{"name":"Gaspare Aselli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli"},"work":{"title":"De lactibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus","urn":null},"verse":false,"words":181,"text":"Quare aliò animum divisi, & cogitare caepi, ne ideò forsitan id fieret, quòd, qui in venis illis stabulatur succus, is ad hepar mox diriperetur, tractu illius valido, sive etiam impulsu venarum, tùm violento praetereà motu, quo tunc animal agitatur; novus verò alius nullus in locum ejus reponeretur, & sic venis perexiguis periret, quod videndas antea praestitisset. 3. Alius quidam, nec indoctus, & mihi peramicus, existimavis simile quid esse hic ei, quod pulmonibus quoque videmus usu venire. Nam & illos, quoad vita steterit, plurimo sanguine circumfluere; mortuo animali omni repente defici, vanescente illo, velut in spongia, in visceris raritatibus. Etenim & Mesenterium, inquiebat ille, rarissimae texturae est, (vnde Mesaraei quoque nomen, Gal. auctore, invenit) & glandulae, quae plurimae in eo cernuntur, facilè possunt bibitum in venas succum in sese combibere, quo illae privatae, necessariò se sui tenuitate sensui subducant. Quas sententias proponere volui, non quod probarem omnino, sed ut sic, dato veluti signo, aut posita in medio palma, quod ajunt, meliores aliorum elicerem, functus pice cotis acutum „Reddere quae ferrum valet, exsors ipsa secandi. Sed de praenoscendis ad horum vasorum Anatomicam perceptionem, quae dicenda erant, hunc habeant terminum.","prev":{"citation":"De lactibus 30","label":"PRAENOSCENDA DE HIS VASIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/30"},"next":{"citation":"De lactibus 31-2","label":"ANATOME HORUM VASORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/31-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/31-2"},"credit":{"text":"Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus","quality":"ocr"}}