{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lactibus 31-2","citation":"Gaspare Aselli, De lactibus 31-2","ref":"31-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/31-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/31-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/31-2.md","author":{"name":"Gaspare Aselli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli"},"work":{"title":"De lactibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus","urn":null},"verse":false,"words":267,"text":"ANATOME HORUM VASORUM. CAP. XV. Transitum ad ea, quae Anatomes propria. Quid ea nobis? Tribus eam rebus absolvi. Quarum prima historia partis. Quae quatuor quavis in parte perpendit. Aristoteles in his omnibus Galeno ὁμόψηφις. Ltima nos ad se vocat laboris nostri pars, sed praecipua, & longè maxima, vasorum nostrorum Anatome. Intelligo autem Anatomen, non quod nomen primâ ipsâ sui notione praefert, artificiosam partium corporis nostri sectionem: sed illud, cui praecipuè significando Sapientum consilio, traductum paululum, immutatumque a nativo suo significato, positum datumque est; habitum puta, seu scientiam, si ita mavis, quae sectione adjuta, quicquid propriè inest in quaque parte, eamque complet, & absolvit, via, ac ratione perquirit, aperit, explicat. Sunt ea quae in parte quavis ita spectantur, tria omninò, etsi paucis planè, aut, si verum amamus nemini adhuc observata satis, & perspecta. Ex his primum Structura est quam condita pars quaeque, seu fabricata, quam Galenus sectionem 4, Aristoteles Historiam, Ciceroc partis descriptionem appellat: alterum Actio seu functio, gestiore, quam ea ex se promit: postremum Eisus, quem ad ritè obeundum affert Horum enim trium notitia Gal. à omnem, ut ipse loquitur, naturae membr μπειρίαν, id est, peritiam, definivit. Nec in omni Aristotelis de e animalibus, tàm varia, & multiplici disputatione, quicquam reperire est, quod non ad horum trium aliquod referatur. Videamus breviter in re nostra praesenti singula & ante omnia Historiam. Huic enim principem esse prae reliquis locum, idem Gal. f ex eo docet, quòd Fi. de loc. 1 vel functionem ipsa ostendit, vel ratiocinationes ad ejus inventionem exhibet. Et idem quoBAnat. que Aristot. sentit, gcujus haec sunt. Praecedere oportere, si methodo tractandae sint pararim. 1 g1. Hist. 6 tes animalium, historiam singularum.","prev":{"citation":"De lactibus 31","label":"PRAENOSCENDA DE HIS VASIS","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/31"},"next":{"citation":"De lactibus 32","label":"ANATOME HORUM VASORUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/32","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/32"},"credit":{"text":"Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus","quality":"ocr"}}