{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lactibus 33","citation":"Gaspare Aselli, De lactibus 33","ref":"33","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/33","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/33.md","author":{"name":"Gaspare Aselli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli"},"work":{"title":"De lactibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus","urn":null},"verse":false,"words":470,"text":"Non quaelibet pars venae est vena, nomine, ac definitione Ergo dissimilaris pars vena est, & composita. Haec enimipsissima est dissimilaris partis apud p Aristotelem, & Galenum q definitio. Nam quod post omnes respondet Fallopius T, esse quamlibet partem venae venam, si venam sumas pro substantia venosa, ex qua formatur organum, non si pro organo ex eo formato, id est, sanguinis conceptaculo, id vero vanissimum commentum est, neque hujus fieri debet, τοῦ τῶν δακτόλων ἀπαπρότηματος. Primùm haec ipsa substantia, & natura venae est, esse organum distribuendis sanguinis, vel esse sanguinis conceptaculum 1. Deinde substantia, ex qua conflatur vena organum, nequaquam vena est, sed venae materia. Quomodo igi tur dicetur, pars ejus quaelibet vena? Sed nimirum faciendum, quod Chirurgo, Fallopio fuit, ut in desperato ulcere, tegeret linteo, quae sanare non posset. Porrò, cùm partes dissimilares dupliciter ita dicantur ex a Aristotele, vel causa solius figurae, etsi unâ solâ constent parte similari (quo modo alibi idem Aristot. a figuram securis ait ipsam esse securis substantiam) vel praetereà ratione substantiae ex pluribus similaribus conditae. Venae nostrae, ut & caeterae, u troque modo dissimilares sunt. Nam & figura suâ, ac propria sunt praeditae, quod nemo negat; & praeterea ex plurib. similaribus constatae y habentur, Anatomes hoc est, ipsius sensus testimonio. Sunt autem partes istae venam componentes tres omnino: fibrae, membranae, & super istas caro. Membrana una iis, & simplex est, qualis reliquis Aetiam venis ad arteriarum dise imen. Una dico, si eam spectes, quae ipsis peculiaris est, ac propria. Nam, quà extra hepar feruntur per Mesenterium ad intestina, aliam insuper, ab eodem Mesenterio sibi adsciscunt, non secus, ac Mesaraicae B vulgatae. Atque huc Aristoteles, opinor, respexit C, cum venam dixit membrana, & cure constare, intellectâ membranae nomine exteriore hac, cutis, interiore, & propriâ. Sed & Galen. D notat Anatomicos veteres interiorem, & peculiarem membranan venae tunicam propriè, exteriorem hanc, & quae istam ambit, membranam simpliciter nuncupasse. Capivaccius E existimat adscititiam hanc membranam Galen. spectasse, cum partem dissimilarem venam appellavit. Qua in re quantùm ratio illum fugerit, & quàm longè à Galeni mente abierit ex iam dictis planum est. Fibras intelligimus, non quales in animalium quorundam sanguine reperiuntur, quas Aristot. F describit, & post eum G Galenus etiam proponit: sed quas in genere substantiae partium similarium idem Gal. H connumerat, ex semine primùm constitutas. Has venis omnibus negare videtur Fällopius I, & ei quod HI. de Semine 10. I lib. observa: fol. 78. i de dis. morb. ke ibid. c. 3. 1 Meth. 6. de diffe mor. 7 m de differmorb. 4. n de differ. morb. 3. o Cardan. 1. antr. Fuchs. in sita Meth, in com. de diff. morb. Fallop. lib. de part, similar. pi. Hist. 1. qI. de Anat. vivor. Spuf. 6. 8. de plac. rubi supra. s Gal. 1. s. p. 16. de, differ. morb. 7. t Aristot. 3. Hist. 19. 3. de part. 5. X 2. de anim. y Gal. 10. Meth. ult. zae inaq. inde Temper. 3.","prev":{"citation":"De lactibus 32-2","label":"LACTEARUM HISTORIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/32-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/32-2"},"next":{"citation":"De lactibus 34","label":"LACTEARUM HISTORIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/34"},"credit":{"text":"Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus","quality":"ocr"}}