{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lactibus 34-3","citation":"Gaspare Aselli, De lactibus 34-3","ref":"34-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/34-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/34-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/34-3.md","author":{"name":"Gaspare Aselli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli"},"work":{"title":"De lactibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"simus. Absque dubio frigidae sunt (docet id earum color, de quo mox: docet expers sanguinis omnis natura, & praeter, ac ante haec omnia, prima ex semine constitutio. Quippe frigida pars omnis σπερματικὴ, quicquid turbet Joubertus, & qui ab eo sunt. Qua de re alibi Deo praesente) & quidem venis vulgatis frigidiores; quod illae contactu sanguinis, qui chylo citrà controversiam calidior est, incalescunt, & tantùm non ad medium temperamenti statum a veniunt. Id quod Gal, sibi voluit b, cùm venam cute calidiorem dixit, quem locum frustrà vexant, quibus id unum propositum, ne quicquam sani unquam Galenus dixisse videatur. Sunt etiam siccae, sed hactenus, ut quantò, teste Galeno, venae vulgatae arteriis, tanto propè venis ipsis siccae sint minus. Si tamen inter se comparentur partes, ex quibus componuntur, membrana, fibra, & caro, frigidiores duae priores, calidior caro censenda fuerit. Consequitur hanc Temperiem primùm albor, qui etiam remoto ab eis succo, major est, quàm in venis caeteris. Sunt enim venae omnes exangues, & albae, quemadmodum cunctae partes, quibus ex semine est origo. Sequitur item materiae, naturaeque tenuitas, ac subtilitas ubique insignis illa quidem, sed in hepatis ipso viscere multò etiam insignior. Comitantur praeterea teneritas, levitas, raritas hactenus, ut quantò vena portae, cavâ, tantò venis mesaraicis, quae à portâ communiter dictâ derivantur, laxiores, rariores, leviores videantur. Nec plura hic observare est, & horum ipsorum pleraque ad ea, quae accidunt, referri quoque possunt.","prev":{"citation":"De lactibus 34-2","label":"LACTEARUM HISTORIA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/34-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/34-2"},"next":{"citation":"De lactibus 35","label":"CAP. XVIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/35"},"credit":{"text":"Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus","quality":"ocr"}}