{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lactibus 43.1-4","citation":"Gaspare Aselli, De lactibus 43.1-4","ref":"43.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/43.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/43.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/43.1.md","author":{"name":"Gaspare Aselli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli"},"work":{"title":"De lactibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus","urn":null},"verse":false,"words":333,"text":"Haec verò omnia cum ita sint, nihil moror, miror potius recentioris cujusdam, & maximi viri kk, nuperam cogirationem, quam tanquam novum, & praeclarum inventum, tantâ illa copiâ verborum, tanto apparatum proponit, ut non quod in faba pueri, sed Batti Sylphium putes reperisse, ea scilicet re frigida, exanguia, tenuia, à natura procreata intestina, ut pauculo iis esset opus chylo, quo alerentur, ne multo maxima ejus portio, si carnosa essent, si calida, crassaque, hepati, & caetero corporis usui subduceretur, intercepta ab iis, & in suam rem conversa. Est enim profectò hoc quoque novitium commentum unum ex multis, quae vulgò hodie jactantur, de quibus usurpare illud Il Comici possis. „Qui utuntur vino vetere Sapientes puto, „ Et qui libenter veteres spectant sabulas, „ Nam nunc novae, quae prodeunt, Comediae Multò sunt nequiores, quàm nummi novi. Atque de nutritione Lactium res dictum in modum habet. Quomodo autem Gal. purgari inconstantiae, & manifesta contradictione vindicari possit, alii viderint, quibus Gal. τὰ πάντα est, idemque ἀναμάρτιτος, quique, quicquid ille dicit id Delphis sibi responsum putant. Οι γὰρ φέρτεροι εἰσὶ νοῆσαι τε κρίναί τε, Mihi ut ingenuè fatear, aqua hic haeret. Quare ea de re Καὶ φημὶ καὶ ἀπόφημει, καὶ οὐκ ἔχρ πιρῶ. Ego nihil scio, nisi nescio. Et certè non hâc stat, aut cadit Galeni existimatio. Quod enim adferri à quibusdam solet, velle quidem Galenum omnes partes nutriri sanguine, sed non solo omnes, εσδιόνυσον est, & τῇ ὑποθέσειδουλεύει μόνονε Non enim id solum dicit, nutriri omnes partes sanguine; sed alia quoque & hoc in primis mni, nihil nutrire posse, quod non per omnia coctionis instrumenta provectum, excrementa omnia abiecerit, ac deposuerit. Quod Galeni pronunciatum mira ri subit, qui venire in mentem potuerit, principi Anatomicorum nostri aevi, ut negare in auderet? eo solo argumento, quòd nec ipse sanguis excrementis suis vacet, & tamen nutriat. Nihil potest dici levius, nihil dilutius. Nec enim unquam, aut qui verè alit sanguis, hoc est, qui parti jam inolescens speciem ejus, & naturam induit, excrementis ullis permistus est; aut qui permistus est, id est, qui vel in venas adhuc coërcetur, vel alendae parti circumfunditur, vere alit.","prev":{"citation":"De lactibus 42.5-7","label":"42.5 to 42.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/42.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/42.5"},"next":{"citation":"De lactibus 43.5-6","label":"43.5 to 43.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/43.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/43.5"},"credit":{"text":"Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus","quality":"ocr"}}