{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lactibus 48.1-4","citation":"Gaspare Aselli, De lactibus 48.1-4","ref":"48.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/48.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/48.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/48.1.md","author":{"name":"Gaspare Aselli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli"},"work":{"title":"De lactibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus","urn":null},"verse":false,"words":296,"text":"grarique nutrimento quippiam in se, cujus habenda sit ratio, illae transferrent?) Quicquid sit, inquam, de hac crassitie, nihil ea distributionem impedire potest. Ita enim ab aquoso cibi vehiculo diluitur, in eam rem à natura comparato, ut vel arctiores venas subire posse videatur, si opus sit. Taceo quòd hoc argumenti genus, non nos magis, quàm eos urget, qui objiciunt, & inverti, ac retorqueri nullo negocio potest. Nec enim venae, per quas ipsi chylum derivant, nostris sunt patentiores, arctiores etiam fortassis, & angustiores, ad intestina certe Magis premere argumentum alterum videtur. Verum huic quoque responderi, & multimodis potest. Primùm non est ea multitudo istarum venarum, quàm videri isti volunt, si longissima intestinorum corpora perpendas: sed usu venit hic, quod ijs solet, ut docent Astrologi, qui in Coelum uno aspectu & quasi praetereuntes suspiciunt. Innumerae enim his stellae videntur, quae tamen, si distinctis oculorum obtutibus obeantur, mille numerum non multùm excedunt. Secundò compensa multitudinem cum tenuitate, & parvitaae. Capillares enim propemodum omnes sunt, & minimum sanguinis includunt. Tertiò non est perpetuum, ut frexangue sit quippiam, & frigidum; idem quoque statim paucas venas, ut habeat, & exiguo nutrimento egeat. Cerebrum in argumentum inspice. Metropolis frigidi est fisi Hippocrati credimus, f libell. de car nib. circ. init. & tamen non venis modò plurimis scatet, quae à jugularibus in illud subeunt, 4 d morb. quà internis, quà externis: sed sinubus etiam sanguinis, tanquam aquaeductibus, quatuor ingentibus irrigatur. De frigidiore verò ventriculo quis nescit tritum illud, & per vulgatum, plus multò appetere cibi semper, quàm possit peragere? Nihil frigidis istis jejuniosius. Fames illis mater est. Quin & aqua vorax, g ait Hippocrates, Cur? nisi quia refrigerat? Et novi ego aquae potorem, g4. in G. Enon ignobilem, qui facilè duos capos uno prandio conficeret, nec sine pulmento, in ficio, casei quadra, & locum tamen relinqueret, ubi reliquiarum reliquias reconderet. Quid multa? Nemo habuit majorem edendi experientiam.","prev":{"citation":"De lactibus 47-2","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/47-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/47-2"},"next":{"citation":"De lactibus 48.5-6","label":"48.5 to 48.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/48.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/48.5"},"credit":{"text":"Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus","quality":"ocr"}}