{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lactibus 49.1-4","citation":"Gaspare Aselli, De lactibus 49.1-4","ref":"49.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/49.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/49.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/49.1.md","author":{"name":"Gaspare Aselli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli"},"work":{"title":"De lactibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"Atque haec causa inter caeteras, quas dedi, familiam fortassis ducat. Quod autem contrà adferunt aliqui, purgationem illam per inferiora maximè intestina obiri, & ideò illis potiùs, quàm tenuibus venarum istarum copiam dandam fuisse, si datae expurgationis causa fuissent, id malim docere illos, quàm ita nudè affirmare. Gal. quidem m nihil tale exci-mauis part. pit, loco, quo eum usum proponit, & suadet, praeter sensus testimonium, omnis 2. & 12. 2 de placit. 8. ratio, multò propiore per tenuia viâ protrudi, quod molestiam toti creat. CAP. XIV. Lacteae an chylum praeparent jeceri, & quo id modo? Galenus, & Fernelius reprehensi. Praeparare non est praeformare, seu conferre quippiam formae futurae. Sensus Lactearum. Ondum ad exitum suum venit, de propria Lactearum actione, disputatio, nec diu tamen nos tenebit. Quaeritur praeter chyli distribugtionem, alione munere, sive opere teneantur? Quaestionis hujus in cauEsa Galenus est a, & qui ab eo sunt. Volunt hi omnes, quas chya 4. us. part. l ipsi praeficiunt Melaraicas, praeludere veluti jecori, hoc est, quem dispensant succum, eundem praeterea praeparare, & tanquam praecolere ad de plac. 8. sanguinis futuram formam, ac speciem. An ergo nostrae idem praestant? Res paucissimis absolvi potest. Si praeparare intelligas, ita afficere chylum, quà insita vi, quà partium vicinarum auxilio, ut aptior semper, ac aptior fiat ad sanguinis formam induendam injecore, non video cur id muneris denegarieis debeat? Est enim, vt rectè Galenus b animadvertit, nihil quicquam in corpore nostro ociosum b 4. us. part. aut immobile: sed mobilia omnia, & varium, expeditumque opus efficientia, cum decenti structura, non secus, ac Vulcani instrumenta apud Homerum: Sin illud velis, quod Galenus dicit, praeparare modo jecori e simillimo: mutare in sanguinem priusquam d ad cibid. 4. usu part. 2. hepar perveniat, velut Fernelius, e conferre rudimentum sanguinis, quale per dissectiones datus. part. in rubris venis, quae ante hepar sunt, deprehendatur, equidem, loquor liberè, figmentum id puto. Docuit me sensus evidenter, nihil in colore mutatum chylum e 6 Phys. 2.","prev":{"citation":"De lactibus 48.5-6","label":"48.5 to 48.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/48.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/48.5"},"next":{"citation":"De lactibus 49.5-6","label":"49.5 to 49.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/49.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/49.5"},"credit":{"text":"Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus","quality":"ocr"}}