{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lactibus 53","citation":"Gaspare Aselli, De lactibus 53","ref":"53","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/53","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/53","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/53.md","author":{"name":"Gaspare Aselli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli"},"work":{"title":"De lactibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus","urn":null},"verse":false,"words":428,"text":"Etenim fibrae istae, etsi non ita conspicuae sunt, tamen conspiciuntur, & verè, ac reipsa sunt, nequaquam potestate tantum. Id quod fateri ipse Fallopius cogitur, modo constare sibi velit. Quomodo enim earum ope extendi membrana potest, si non sunt? Illud de motu sensui conspicuo μηδὲν πρὸς ἐπος. Non omnium fibrarum, sed carnosarum tantùm, quales in gula sunt, ut ipse fatetur Fallopius, proprium est manifesto, & perspicuo cum motu trahere, aut pellere. Nec de textura quod dicit, quicquam cogit. Cordis quoque fibrae variè, & multipliciter intertextae sunt, an ideò moveri earum operâ cor definit? Jam quod eum tractum, qui sit, parte non motâ, ex Averroe, ut inquit, ae quivocè k 7. Phys. tantùm tractum esse affirmat, in eo, ut nihil hic dicam aliud, apertè Aristoteli contradicit, cujus haec sunt τὸ δʼ οὐδὲν διαφέρει, κινομέννου τοῦ ἕλκον τος, ἢ μένοντος ἕλκειν. Cum sit tractus, nihil refert, quiescat, id, quod trahit, an moveatur. Atque de fibris rectis simul, ac transversis ita res est. Quid de fibris obliquis, de carne, membranis? Illarum quoque singulae, quod suum est, agunt. Fibrae obliquae ad meliorem distributionem faciunt. Vetant praecipitare chylum adjecur, dum contendunt se vicissim, & explicant. Eadem ejusdem pręparationi serviunt, qualem quidem explicavimus. Nam inter moras castigatur. Privatam quoque partis coctionem promovent, cùm elabi non sinunt, quod semel suae nutritioni, suisque necessitatibus illa seposuit. Caro fibrarum spaciis interfusa, vice causae est sine qua non. Quippè explens, quae inter illas inanitates; tùm ipsas jungens, ac uniens simul, spacium eis praeber contrahendi se, laxandique; simul contractioni opitulatur, quam disjunctae à sese, & divulsae, quomodo rectè obirent? Eidem praeparatio chyli debetur, & propè tota. Nam, & carnis cujusque partis proprium est coquere, quod in ea est: & fibris, ac membranis ipsa calore praestat, ut jam ostendimus. Membrana, quę venis propria est, tutelae inprimis, ac custodiae comparata est, non carnis modò, & fibrarum, sed & coerciti, conclusique intra illas succi. Id quoque adfert commodum, omnib. membranis commune, ut cum distendi promptè, & rursus contrahi apta nata sit, sine periculo, nunc minorem, nunc multò majorem chyli copiam admittat, prout res scilicet, & usus, ac necessitas postulant. Membrana ascititia, & exterior, qua vestitae extrà iecur venae istae sunt, ad 17. Anat. custodiam ipsa quoque refertur. Data ideò est, sicut venis caeteris quoque, lut longo illo, quod est ab hepate ad intestina, itinere, tutò eas deducat, fulciat, & cum Mesenterio, ac vicinis partibus colliget. Eo quoque prodest, quòd sensum eis praebet, quo extrà hepar constitutis, non minimum ad provisum, propulsumque noxiorum, ac molestorum illis erat opus. CAP. b. I. s. p. ibi c. 3. Simpl. cie terra Samia & passim. c. 9. Meth. 21. Fac nat. g lib. de glandistis. 11. de praesag. ex paris. ῶν τι","prev":{"citation":"De lactibus 52.12","label":"CAP. XXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/52.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/52.12"},"next":{"citation":"De lactibus 55.1-4","label":"55.1 to 55.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/55.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/55.1"},"credit":{"text":"Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus","quality":"ocr"}}