{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lactibus 64","citation":"Gaspare Aselli, De lactibus 64","ref":"64","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/64","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/64.md","author":{"name":"Gaspare Aselli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli"},"work":{"title":"De lactibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus","urn":null},"verse":false,"words":353,"text":"CAP. XXXIII. usus Physilogicus quintus. Refelluntur, qui putant è ventriculo quoque chylum exsugi per Mesaraicas, Prostratae per morbos vires quo modo tam celeriter ab assumpto cibo reficiantur? Cur δικωθωνιζόμενοι tàm cito reddant per urinas, quae bibere. Lactearum ne mimima ad ventriculum. Vecedit quinta utilitas. Ea ad quandam de chylo, qui in ventriculo adhuc est, disceptatiunculam refertur. Tenet communis omnium opinio, ejus quoque non nihil ad hepar rectà abripi. Ac videtur id praeter Galeni a, & Hippocratis b auctoritates quas suprà dedimus, experimentis quoque firmari. Videmus quotidie, aegros prostratos morbi vi, exhaustosque, ab assumpto cibo tantùm non momento vires recipere. Sed & plerique τῶν καθωνιζομένων, id est eorum, qui immodico sese potu proluunt, sive mergunt potiùs ἀπολυμαντῆρες δαιτῶν amphorarum tempestates, ac barathra, ocyssime, quod biberunt t, idque paulò minus totum, per urinas reddunt. At utrobique profectò longè propiore, & compendiariâ magis viâ opus est, dividendis invenas, quae ingesta, quàm sit ea, quae per intestinorum, & Mesaraicarum tantum tractum, & tot ambages, ad hepar usque circumagitur. Addunt his quidam multò per ventriculum rectiùs, tutiusque deduci chylum, quàm perintestina, quae perpetua bile infestantur, humore chyli benignitati inimicissimo, & maximè adverso. Hujus quoque opinionis figmentum delent venae nostrae, quas & chylum trajicere ad hepar constat, & ventriculo tamen, ne unica quidem, vel minimâ sui propagine, misceri. Quae in experimentum adducta sunt, nihil dicta labefactant, aut veritatem infirmant. Nequaquam, ut aegris vires moxa cibo redeant, praecipitato eo ad hepar, & inde ad partes caeteras opus est. Vaporum id beneficio fit, qui excitati ab ingesto cibo instaurant, reficiunt, ac recreant spiritus, quibus animantium vita tenetur, & viget, vegetque, ac confirmatur corpus. Illius verò tàm celeris, eorum quae bibuntur, ad urinae vias praeterlapsus longè alię sunt, quàm quę adfertur ab ijs, causae, quas diligenter Galenus d exequitur: convenientia scilicet qualitatis, humorum tenuitas, vasorum laxitas, ac amplitudo, robur trahentis facultatis, quibus conspirantibus, nulla tàm longa esse via potest, quae non facilè acceleretur. Quod ita esse satis illud ostendit, quòd in quibus alia ista sunt, ij nec per vrinas semper, quae bibere, & saepè longo pòst tempore profundunt. Debilis in intestina prolapsu, quod satis sit, suprâ dictum est. Hinc repetantur. Mihi non placet ταντβλοχεῖν, id est, actum agere. Occidit miseros crambe repetita magistros.","prev":{"citation":"De lactibus 63","label":"CAP. XXXII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/63"},"next":{"citation":"De lactibus 65","label":"CAP. XXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/65"},"credit":{"text":"Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus","quality":"ocr"}}