{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lactibus 66","citation":"Gaspare Aselli, De lactibus 66","ref":"66","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/66","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/66.md","author":{"name":"Gaspare Aselli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli"},"work":{"title":"De lactibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus","urn":null},"verse":false,"words":426,"text":"Ut enim dentur, quod tamen per obscurum, & incertum est, negatque Galenus, fat certè non eum usum praestiterint, quem populariter ijs assignant, ut eorum commercio, excocto in radicibus portae chylo, ad cavam aditus aperiatur. 9. Poterit idem, nec difficulter fortassis causam, sive reddere, sive venari saltem, ac indagare, cur nulla in hepate sit, ut in corde, & ventriculo cavitas, Quae res non parum tùm g Galenum ipsum, tùm post ipsum lacobum hi de partibus, Carpum i, Archangelum k, Laurentium I, alios exercuit, & solicitos habuit. Atque usus doctrinae de Lacteis Medico cum Philosopho communes, quod adhuc sciam, hunc habent numerum, Sequuntur qui sunt Medico, quàm Philosopho magis proprij. CAP. XXXV. Deusibus Medico magis proprijs. Qui sint ijs Complura novorum morborum genera has venas nobis aperire Chylosum fluxum, quem vocant, non fieri nisi harum venarum vitio. Easdem in causa esse Atrophiae totius, quae ab insessis Scirrho Mesenterij glandulis. De Melancholia hypochondriaca, & intermittentibus febribus quaedam. Conclusio operis. Sus Medico magis, quàm Philosopho proprios, eos intelligo, qui ad Pathologiam, & reliquam πίκμαρον Medicam magis atti nent. Nam nec isti nullum utilitatis fructum praebet ista istarum venarum cognitio, quam inprimis novis Partium morbis augent quorum nihilo minùs, quàm aliorum, & causae perquirendae sunt, & habenda in promptu, ac numerato signa, & instituenda curatio. Cui enim dubium esse potest, si dentur istae venae, quin, ut in caeteris, ita in illis quoque omne tùm Intemperiei, tùm solutae unitatis genus, locum suum habeant: & praeter ista, etiam quae in Compositione insunt vitia, illa praesertim, quae ad Figuram, & canales plus justo, sive laxatos, patefactosque, sive adstrictos, clausosque referuntur. Sed haec communiora sunt. illa singularia, & praecipua, quòd causas nobis aperiunt, corporis affectuum nonparùm multorum, vel ignoratas hactenus, vel certè non planè satis, & exploratè cognitas, ac perceptas. De chyloso, sive albo, ut vocant intestinorum fluxu, quàm variè disputetur apud Medicorum filios, quis est cuilateat? Nihil dubitationis res habet, si has venas semel videas. Certum, & constitutum esse debet, cùm is vitio venarum incidit chylum sugentium, ut est apud Galenum a, sive vitium illud intemperi es sit, trahendi vim exolvens, sive angustia viam intercipiens, non nisi istarum venarum vitio incidere, praesertim cùm medium canalem angustia occupat, unde, vi perruptis valvulis, & dilatatis, patefactisque oscillis in intestina (quod fieri quandoque minimè est incredibile,) chylus refunditur. Secus, quemadmodum è Mesaraicis vulgatis rubro perpetuo succo interfusis, possit albus, purusque chylus in intestina excidere, ne suspicione quidem attingere possum. Non dissimilis ratio illius Atrophiae est, in qua sentire cibum moles corporis vetatur, ob insessas Scirrho Menterij glandulas, arctatis inde, stipatisque vasis, quibus illae objacent, cujus exempla apud Altimarum, Schenkium, & alios legere est. Non nisi adstrictione, compressuque Lactearum nostrarum incidere putanda est.","prev":{"citation":"De lactibus 65","label":"CAP. XXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/65"},"next":{"citation":"De lactibus 67","label":"CAP. XXXIV","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/67"},"credit":{"text":"Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus","quality":"ocr"}}