{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De lactibus 7","citation":"Gaspare Aselli, De lactibus 7","ref":"7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/7.md","author":{"name":"Gaspare Aselli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli"},"work":{"title":"De lactibus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus","urn":null},"verse":false,"words":419,"text":"lut populari, ex vasis praeterea, et quae per ipsum feruntur potiùs, quàm ut ad vart. c. uelt. ejus substantiam (saltem omnia) pertineant. Atque horum vasorum in primis respectu, à Gal. ff substantia Mesenterij Omenti substantiae similis dicitur quippe quod ipsum quoque ex eisdem compositum existit, etsi ea substantiae ge ggibidem similitudo, propter adipis copiam, qui omentum infercit, in animalibus praesertim pinguioribus, minùs est ad sensum manifesta. Eâdem causâ ab eodem hn 8. us. parGal. hh tenui menyngi tegenti, & stabilienti cerebrum, assimilatur, quòd, ut ipsum ex multis arterijs, & venis sibi propinquis, ac praeterea tenui membrania inter has interjecta, conflatum est, ita menynx illa ex similibus omnibus, & tantùm non geminis constitutionis suae habet modum. CAP. II. Explicantur propriae Mesenterij partes singillatim I. Membranae. Curduae? Sectione quemadmodum duas deprehendas? Cui usui? Auctor libri de utilitate respir. expositus. Riolanus rejectus. 2. Adeps. Ejus generatio. In pennatis peculiaris usus. 3. Glandulae. Earum numerus, magnitudo, divisio, usus, Marinus & Galenus idem sentiunt. Auctor libri de utilit respir. laudatus. Varolij Hippocrasis explicatio obiter notata. Fallopius, & Archangelus reprehensi. Ascirrho glandularum atrophiae. Nter Mesenterij partes proprias primum locum absque dubio tenent ejus membranae. à 5.us. part. 2 1. Hae duae sunt, firma utraque, a ac densa ad robur, quo illis smulto opus erat. unde ferè duplex peritonaeum, id quod etiam est, b 6 Anat. 6. mesenterium appellatur, Galenus simplex esse b ait, quà vasis, & 4.us. pars. & intestinis in orbem obtenditur (potes addere, ubi adeps me dius intercedit) quà verò in medio interjacet istorum, non ampliùs tunicae usum, sed copulae, seu ligamenti praebens, duplex. Quo locos etiam accuratè 6. Anat. 6. docet, quo modo duplicitas haec (ut ita loquar) & simplicitas, sectione, & sensu ipso deprehendi possit. Est autem modus iste, ut acuto scalpello pars cujuscunque intestinorum anfractus, maximè gibba, ita incidatur, vt exterior tunica dividatur, interiori illaesa, & inde utrinque usque ad partem simam excorietur. In canibus, quà vasa mesenterium non admittit, ita connatae sunt hae duae membranae, ac si una tantùm essent. Causa. Quia in illis adipe ferè destituitur. In homine, & caeteris animalibus, incumbunt sibi manifestiùs ob rationem contrariam. Causa duplicitatis est, ut dividi de possit, & sic vasa mesaraica, ac intestina circulo amplecti. Usus duplex à Gal. e constituitur. Primus, ut intestina suâ naturâ longissie Isag. c. 11. ma colligant, colligentque mutuò, in orbem comprehendendo tegant, lumbous part. 20. rum vertebris affirment, contineant eorum anfractus, nè, quod facilè aliàs esset, vel temerè implicentur inter se, deorsum pondere suo procidant. Alter, vasa mesaraica dicta, sibi intexta, & à se circumdata stabilire, fulcireque, ut sic sublevata tanquam ponte, tutò ad intestina trajiciant.","prev":{"citation":"De lactibus 6.5-7","label":"6.5 to 6.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/6.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/6.5"},"next":{"citation":"De lactibus 8","label":"CAPUT I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gaspare-aselli/de-lactibus/8"},"credit":{"text":"Gaspare Aselli, De lactibus. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_lactibus","quality":"ocr"}}