{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones arithematicae 157","citation":"Gauss, Disquisitiones arithematicae 157","ref":"157","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/157","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/157","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/157.md","author":{"name":"Gauss","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss"},"work":{"title":"Disquisitiones arithematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae","urn":null},"verse":false,"words":226,"text":"e, Q erit residuum ipsius P. quando vero p est impar, Q ipsius P non residuum erit. Et vice versa. Ita scriptis a, b loco ipsorum A, B, ex S sequitur, si — a fuerit residuum vel non residuum ipsius b, fore – b non residuum vel residuum ipsius a, quod cum 3 et 4 art. 131 conuenit. Generaliter vero patet, Q residuum ipsius P esse non posse nisi fuerit p = o; si igitur p impar, Q certo ipsius P non residuum erit. Hinc etiam propp. art. praec. sine difficultate deriuari possunt. Ceterum mox patebit, hanc repraesentationem generalem plus esse quam speculationem sterilem, quum theorematis fundamentalis demonstratio completa absque ea vix perfici possit. 134. Aggrediamur nunc deductionem harum propositionum. I. Concipiatur, vt ante, P in factores suos primos resolutus, signis neglectis, insuperque etiam Q in factores quomodocunque resoluatur. ita tamen vt signi ipsius Q ratio habeatur. Combinentur illi singuli cum singulis his. Tum si s designat multitudinem omnium combinationum, in quibus factor ipsius Q est non residuum factoris ipsius P, p et s vel simul pares vel simul impares erunt. Sint enim factores primi ipsius P, hi f, f´ f´ etc. et inter factores in quibus Q est resolutus, sint m qui ipsius f sint non residua, me non residua ipsius f, me nonresidua ipsius fr etc. Tum facile quisquis perspiciet, fore s – m + m ψ m / etc.","prev":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 156","label":"LEMMA. Si habentur duae series numerorum, A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/156","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/156"},"next":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 138","label":"LEMMA. Si habentur duae series numerorum, A","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/138","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/138"},"credit":{"text":"Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae","quality":"ocr"}}