{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones arithematicae 164","citation":"Gauss, Disquisitiones arithematicae 164","ref":"164","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/164","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/164","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/164.md","author":{"name":"Gauss","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss"},"work":{"title":"Disquisitiones arithematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae","urn":null},"verse":false,"words":195,"text":"Pro hoc autem casu ea quae in art. 61 sqq. tradidimus vna cum iis quae in sect. V et VIII docebimus, omnia fere complectuntur quae per mothodos directas erui possunt. Sed hae vbi sunt applicabiles plerumque infinities prolixiores sunt quam indirectae quas in sect. VI. docebimus, adeoque non tam propter vtilitatem suam in praxi quam propter pulcritudinem memorabiles. Congruentiae Secundi gradus non purae ad puras facile reduci Proposita congruentia axx 4 ba possunt. +c = o secundum mod. m soluenda, huic aequiualebit congruentia haaxx † 4abx — 4ac = o (mod. 4am), i. e. quiuis numerus alteri satisfaciens etiam alteri satisfaciet. Haec vero ita exhiberi potest (2ax * b)2 = bb — 4ac (mod. 4am), vnde omnes valores ipsius 24276 minores quam jam si qui dantur inueniri possunt. Quibus per rre re etc. designatis, omnes solutiones congr. prop. deducentur ex solutionibus congruentiarum 2ax = r — b, 2ax zri — b etc (mod. 4am) etc., quas in sect. II inuenire docuimus. Ceterum obseruamus, solutionem plerumque per varia artificia contrahi posse, ex gr. loco congr. prop. aliam inueniri posse xxx + 2blx + c = o, illi aequipollentem, et in qua ac ipsum m metiatur; haec vero de quibus Sect. vltima conferri potest, hic explicare breuitas non permittit.","prev":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 163","label":"163","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/163","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/163"},"next":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 165","label":"SECTIO QVINTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/165","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/165"},"credit":{"text":"Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae","quality":"ocr"}}