{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones arithematicae 201","citation":"Gauss, Disquisitiones arithematicae 201","ref":"201","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/201","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/201","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/201.md","author":{"name":"Gauss","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss"},"work":{"title":"Disquisitiones arithematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"a) est anceps; quare (a, 6, c) oppositae suae etiam proprie aequiualebit. Aeque facile iam diiudicari potest quando duae formae reductae (a, b, c), (al, b, c) non oppositae improprie aequiualentes esse possint. Erunt enim impr. aequiualentes, si (a, b, c) (a', — 6′ c), quae non identicae erunt, proprie sunt aequiualentes, et contra. Hinc patet, conditionem, sub qua illae improprie sint aequiualentes, esse, vt sint identicae, insuperque aut ancipites aut a = c. – Formae vero reductae quae neque identicae sunt neque oppositae, neque proprie neque improprie aequiualentes esse possunt. 173. PROBLEMA. Propositis duabus formis eiusdem determinantis negatiui, F et F inuestigare vtrum sint aequalentes. Solutio. Quaerantur duae formae reductae f, f′ formis F, F resp., proprie aequiualentes: si formae f, f´ sunt proprie, vel improprie vel vtroque modo aequiualentes, etiam F, F erunt; si vero f. f. nullo modo aequiualentes sunt, etiam F, F non erunt. Ex art. praec. dari possunt quatuor casus: 1) Si f, fi neque identicae neque oppositae, F, F nullo modo aequiualentes erunt. 2) Si f, F sunt primo vel identicae vel oppositae, et secundo vel ancipites, vel terminos suos extremos aequales habent: F, F. tum proprie, tum improprie aequiualentes erunt. 3) Si f, f´ sunt identicae, neque vero ancipites neque terminos extremos aequales habent: F, F proprie tantum aequiualebunt. 4) Si f, f sunt oppositae, neque vero ancipites, neque terminos extremos aequales habent: F, F proprie tantum aequiualentes erunt. rum determinans = – (2, 1, 3) aequiualentes inueniuntur, quare illae nullo modo aequiualentes erunt.","prev":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 200","label":"200","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/200"},"next":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 202","label":"202","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/202"},"credit":{"text":"Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae","quality":"ocr"}}