{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones arithematicae 251","citation":"Gauss, Disquisitiones arithematicae 251","ref":"251","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/251","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/251","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/251.md","author":{"name":"Gauss","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss"},"work":{"title":"Disquisitiones arithematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae","urn":null},"verse":false,"words":225,"text":"(pro quibus scribemus M, N) idem signum habent: patet has quantitates ipsi (1) a dextra iacere (aut si mauis ab eadem parte a qua L), et quidem, quum L iaceat inter ipsas, alteram ipsi L a dextra, alteram a laeua. Facile vero ostendi potest, M ipsi (2) a dextra iacere non posse alioquin enim N iaceret inter (1) et L, vnde sequeretur primo (2) iacere inter M et N, adeoque denominatorem fractionis (2) maiorem esse denominatore fractionis N (art. 190), secundo M iacere inter (1) et (2), adeoque denom. fractionis N esse maiorem quam denom. fractionis (2), Q. E. A. Supponamus M nulli fractionum (2), (3), (4) etc. aequalem esse, vt, quid inde sequatur, videamus. Tum manifestum est, si fractio M ips L a laeua iaceat, necessario eam sitam esse aut inter (1) et (3), aut inter (3) et (5), aut inter (5) et (7) etc. (quoniam L est irrationalis, adeoque ipsi M certo inaequalis, fractionesque (1), (3), (5) etc. quauis quantitate data, ipsi L inaequali, propius ad L accedere possunt). Si vero M ipsi L a dextra iacet: necessario iacebit aut inter (2) et (4), aut inter (4) et (6) aut inter (6) et (8) etc. Ponamus itaque M iacere inter (m) et (m + 2), patetque quantitates M, (m), (m + 1), (m 4 2), L iacere sequenti ordine, (ll)*): (m), (M), (m +2), L.","prev":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 250","label":"250","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/250","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/250"},"next":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 252","label":"252","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/252","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/252"},"credit":{"text":"Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae","quality":"ocr"}}