{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones arithematicae 310","citation":"Gauss, Disquisitiones arithematicae 310","ref":"310","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/310","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/310","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/310.md","author":{"name":"Gauss","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss"},"work":{"title":"Disquisitiones arithematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae","urn":null},"verse":false,"words":221,"text":"huc pertinentia sunt tradita, casus maxime speciales spectant; quare quum eorum quae praesertim memoratu digna visa sunt iam supra mentio facta sit, sigillatim omnia enarrare supersedemus. Quae hactenus de formis secundi gradus exposuimus, pro primis tantum elementis huius doctrinae sunt habenda: innixius hanc disquisitionem persequentibus campus se aperuit nobis vastissimus, ex quo ea quae attentione imprimis digna videntur in sequentibus excerpemus. Namque argumentum hoc tam fertile est, vt permulta alia, quae iam nunc inuenire nobis contigit, breuitatis gratia silentio praeterire oporteat: multo vero plura sine dubio adhuc latent nouosque conatus expectant. Ceterum in limine harum inuestigationum statim adnotare conuenit, formas determinantis o inde exclusas esse, nisi contrarium moneatur. dimus, proposito numero quocunque integro D (siue positiuo siue negatiuo) assignari posse multitudinem finitam formarum F, F, F. etc. determinantis D, ita comparatarum, vt quaeuis forma determinantis D proprie aequiualens sit alicui ex illis et quidem vnicae tantum. Omnes igitur formae determinantis D (quarum multitudo est infinita) secundum illas formas classificari poterunt, formando scilicet e complexu omnium formarum formae F proprie aequiualentium classem primam; e formis quae formae F proprie aequiualent, secundam etc. Ex singulis classibus formarum determinantis dati D, forma aliqua eligi, et tamquam forma repraesentans totius classis considerari poterit. Per se quidem prorsus arbitrarium est, quaenam forma ex quaque classe accipiatur, attamen ea semper praeferenda erit, quae reliquas simplicitate superare videtur.","prev":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 509","label":"509","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/509","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/509"},"next":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 311","label":"311","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/311","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/311"},"credit":{"text":"Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae","quality":"ocr"}}