{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones arithematicae 414","citation":"Gauss, Disquisitiones arithematicae 414","ref":"414","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/414","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/414","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/414.md","author":{"name":"Gauss","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss"},"work":{"title":"Disquisitiones arithematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae","urn":null},"verse":false,"words":238,"text":"Ex hoc principio methodum nouam haurire possumus, non modo theorema fundamentale, sed etiam reliqua theoremata sect. praec. ad residua – 1, 4 2, – 2 pertinentia demonstrandi, quae a methodis in sect. praec. adhibitis omnino est diuersa, elegantiaque his neutiquam inferior aestimanda videtur. Determinantem – 4 autem, et qui sunt numerorum primorum potestates, quum nihil noui doceant, praetoribimus. Pro determinante – 1 itaque nulla forma positiua datur cuius character sit 3, 4; pro determinante + 2, nulla omnino forma cuius character sit 3 et 5, 8; pro determinante – a nulli formae positiuae competet character 5 et 7, 8; pro determinante +p, si p est numerus primus formae 4n 4 1, vel pro determinante – p, si p est numerus primus formae 4n 45, nulli formae pr. pr. (positiuae in casu post.) competet character Np. Hinc theoremata sect. praec. sequenti modo demonstramus: I. Est – 1 non residuum cuiusuis numeri (positiui) formae 4n † 3. Si enim – 1 residuum talis numeri A esset, faciendo – 1 = BB AC, foret (A, B, C) forma positiua det. – 1 cuius character 3, 4. II. Est – 1 residuum cuiusuis numeri primi p formae 4n 4 1. Nam character formae (– 1, 0, p), sicuti omnium proprie primitiuarum det. p, erit Ru, adeoque — IRp. III. Tum 4 2 tum – a est residuum cuiusuis numeri primi p formae 8n 4 1. Nam vel for2) erunt proprie primitiuae (prout in impar vel par), adeoque ipsarum character R; hinc + SRo et — SRp, vnde etiam 2Rp. – 2Rp. IV.","prev":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 413","label":"413","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/413","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/413"},"next":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 415","label":"415","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/415","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/415"},"credit":{"text":"Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae","quality":"ocr"}}