{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones arithematicae 420","citation":"Gauss, Disquisitiones arithematicae 420","ref":"420","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/420","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/420","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/420.md","author":{"name":"Gauss","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss"},"work":{"title":"Disquisitiones arithematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"Adiumento huius theorematis etiam pro generibus negatiuis atque improprie primitiuis semissis omnium characterum assignabilium excludi potest sequenti modo. I. Pro determinante negatiuo D genera negatiua positiuis hoc respectu prorsus contraria erunt, scilicet nullus characterum P pertinebit ad genus proprie primitiuum negatiuum, sed haec genera omnia habebunt characteres ex Q. Quando enim D. – 1 (mod. 4), erit – De numerus positiuus formae 4n 4 3, adeoque inter a, b, c etc. multitudo impar numerorum formae 4n / 3, quorum singulorum non residuum erit – 1, vnde patet, in characterem integrum formae (– 1, 0, D) in hoc casu ingredi multitudinem imparem characterum particularium ex Q, siue illum pertinere ad Q; quando D. Z 5 (mod. 4), ex simili ratione inter a, b, c etc. vel nullus numerus formae 4n 4 3 reperietur, vel duo, vel quatuor etc., sed quum vel 3, 4 vel 7, 8 in hoc casu occurrat inter characteres particulares formae (– 1, 0, D), patet, characterem integrum huius formae etiam hic pertinere ad O. Eadem conclusio aeque facile in casibus reliquis obtinetur, ita vt forma negatiua (– 1, 0, D) semper habeat characterem ex Q. Sed quoniam haec forma cum quacunque alia pr. primitiua negatiua eiusdem det. composita similem formam positiuam producit, facile perspicitur, nullam formam pr. prim. negatiuam characterem ex P habere posse. II. Pro generibus improprie primitiuis (positiuis) simili modo probatur, rem vel eodem modo se habere vt in proprie primitiuis, vel contrario, prout D = 1 vel = 5 (mod. 8). Nam in casu priori erit etiam D = 1 (mod.","prev":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 419","label":"419","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/419","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/419"},"next":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 422","label":"422","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/422","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/422"},"credit":{"text":"Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae","quality":"ocr"}}