{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones arithematicae 428","citation":"Gauss, Disquisitiones arithematicae 428","ref":"428","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/428","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/428","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/428.md","author":{"name":"Gauss","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss"},"work":{"title":"Disquisitiones arithematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"omnes supponuntur esse numeri integri, breuitatis caussa neglectis indeterminatis simpliciter dicemus, f transire in g per substitutionem (8) αἱ, β, γ ali, βι, γίν atque f implicare ipsam g, siue g sub f contentam esse. Ex tali itaque suppositione sponte sequuntur sex aequationes pro sex coëfficientibus in g, quas apponere non erit necessarium; hinc autem per calculum facilem sequentes conclusiones euoluuntur: I. Designato breuitatis caussa numero αβιγν ψ βγίαι γ γαίτιι – γβίαι – ἄγρι – βά γε per K, inuenitur post debitas reductiones E — KKD, vnde patet, D metiri ipsum E et quotientem esse quadratum. Patet itaque, numerum k pro transformationibus formarum ternariarum simile quid esse, ac numerum ad – 6y in art. 157 pro transformationibus formarum binariarum, puta radicem quadratam ex quotiente determinantium, vnde coniectare possemus, diuersitatem signi ipsius & etiam hic stabilire differentiam essentialem inter transformationes atque implicationes proprias et improprias. Sed rem propius contemplando perspicuum est, f transire in g etiam per hanc substitutionem α, —gii, — γε ponendo autem in valore ipsius & pro α, – a, pro 6, — 6 etc. prodebit – k, quare haec substitutio substitioni S dissimilis foret, et quaeuis forma ternaria, aliam vno modo implicans, eandem etiam altero modo implicaret. Talis itaque distinctio, quoniam in formis ternariis nullum vsum habet, hic omnino proscribetur. II. Denotando per F, G formas ipsis f, resp.","prev":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 427","label":"– AD, BBAAZOD, ΒΛΑ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/427"},"next":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 429","label":"– AD, BBAAZOD, ΒΛΑ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/429","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/429"},"credit":{"text":"Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae","quality":"ocr"}}