{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones arithematicae 556-2","citation":"Gauss, Disquisitiones arithematicae 556-2","ref":"556-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/556-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/556-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/556-2.md","author":{"name":"Gauss","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss"},"work":{"title":"Disquisitiones arithematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae","urn":null},"verse":false,"words":319,"text":"Quum operatio cum excludente E instuta e valoribus ipsius V, valoribus ipsius y in s respondentibus, omnes eos releget, qui sunt non residua quadratica ipsius E, residua vero eiusdem numeri non attingat; facile intelligitur, vsum excludentium E et BE nihil differre, si E sit impar, quum in hoc casu E et 2E eadem residua et non residua habeant. Hinc patet, si successiue numeri 3, 4, 5 etc. tamquam excludentes adhibeantur, numeros impariter pares 6, 10, 14 etc. tamquam superfluos praetereundos esse. Porro perspicuum est, operationem duplicem, cum excludentibus E, E institutam, omnes eos valores ipsius V remouere, qui vel vtriusque E, E vel vnius non residua sint, eosque qui sint, vtriusque residua remanere. Iam quum in eo casu, vbi E et E diuisorem communem non habent, illi numeri eiecti omnes sint non residua, atque hi superstites residua producti EE, manifestum est, vsum excludentis EE in hoc casu omnino tantundem efficere, ac vsum duorum E, E, adeoque illum, post hunc, superfluum fieri. Quare eos quoque excludentes omnes praeterire licebit, qui in duos factores inter se primos resolui possunt, sufficietque iis vti, qui sunt vel numeri primi (ipsum m non metientes) vel primorum potestates. Denique manifestum est, post vsum excludentis pa, qui sit potestas numeri primi p, excludentem p seu po, quando ν κ μ superfluum fieri; quum enim p inter valores ipsius V sola sui residua reliquerit, a potiori non residua ipsius p aut potestatis cuiusuis inferioris p′ non amplius aderunt. Si vero p aut po iam ante pr adhibitus est, hic manifesto tales tantum valores ipsius V eiicere potest, qui simul sunt residua ipsius p (aut p) atque non residua ipsius pr; quare huiusmodi tantum nonresidua ipsius pe pro a, b, c etc. accipere sufficiet. 522. Computus numerorum a, 6, y etc. cuiuis excludenti dato E respondentium multum contrahitur per obseruationes sequentes. Sint A, B, C etc. radices congruentiarum my – a, my Z b, my E c etc. (mod.","prev":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 555","label":"SECTIO SEXTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/555","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/555"},"next":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 558","label":"SECTIO SEXTA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/558","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/558"},"credit":{"text":"Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae","quality":"ocr"}}