{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones arithematicae 620","citation":"Gauss, Disquisitiones arithematicae 620","ref":"620","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/620","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/620","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/620.md","author":{"name":"Gauss","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss"},"work":{"title":"Disquisitiones arithematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae","urn":null},"verse":false,"words":218,"text":"sit aggregatum a radicum ex Q, omninoque arbitrarium sit, quaenain radix ex Q per (i) denotetur, manifesto supponere licebit, aliquam ex iis radicibus, e quibus radix quaecunque data aequ. (A) constat, per (1) exprimi, vnde illa radix aequ. (A) fiet (a, 1); radix (1) vero hinc nondum penitus determinatur, sed etiamnum prorsus arbitrarium seu indefinitum manet, quamnam radicem ex iis quae (a, 1) constituunt pro (i) adoptare velimus. Simulac vero (a, 1) determinatum est, etiam omnia reliqua aggregata a terminorum rationaliter inde deduci poterunt (art. 346). Hinc simul patet, vnicam tantummodo radicem per huius resolutionem eruere oportere. – Potest etiam methodus sequens, minus directa, ad hunc finem adhiberi. Accipiatur pro (1) radix detterminata, i. e. ponatur [1] = cos – 41 sin integro K ad lubitum electo, ita tamen vt per n non sit diuisibilis; quo facto etiam (2), (3) etc. radices determinatas indicabunt, vnde etiam aggregata (a, 1), (4, g) etc. quemtitates determinatas designabunt. Quibus e tabulis sinuum leui tantum calamo computatis, puta ea praecisione, vt quae inaiore quaeue minora sint decidi possit, nullum dubium superesse poterit, quibusnam signis singulae radices aequ. (A) sint distinguendae. Quando hoc modo omnia a aggregata a terminorum innenta sunt, inuestigetur per art. 350 aequatio (B) (1 gradus, cuius radices sint aggregata b terminorum sub (a, 1) contenta; coefficientes huius aequationis omnes erunt quantitates cognitae.","prev":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 619","label":"619","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/619","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/619"},"next":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 622","label":"622","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/622","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/622"},"credit":{"text":"Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae","quality":"ocr"}}