{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones arithematicae 622","citation":"Gauss, Disquisitiones arithematicae 622","ref":"622","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/622","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/622","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/622.md","author":{"name":"Gauss","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss"},"work":{"title":"Disquisitiones arithematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae","urn":null},"verse":false,"words":430,"text":"Quum adhuc arbitrarium sit, quaenam ex a = eb radicibus sub (a, 1) contentis per (1) denotetur, quaelibet radix data aequ. (B) per (b, 1) exprimi poterit, quia manifesto supponere licet, aliquam b radicum e quibus composita est per (1) denotari. Inuestigetur itaque vna radix quaecunque aequationis (B) per eius resolutionem, statuatur – (b, 1), deriuenturque inde per art. 346 omnia reliqua aggregata b terminorum. Hoc modo simul calculi confirmationem nanciscimur, quum semper ea aggregata b terminorum, quae ad easdem periodos a terminorum pertinent, summas notas conficere debeant. – In quibusdam casibus aeque expeditum esse potest, - – 1 alias aequationes cu gradus eruere, quarum radices sint resp. singula & aggregata b terminorum in reliquis periodis a terminorum, (a, g), (a, gg) etc. contenta, atque omnes radices tum harum aequationum tum aequationis B per resolutionem inuestigare: tunc vero simili modo vt supra adiumento tabulae sinuum decidere oportebit, quibusnam periodis b terminorum singulae radices hoc modo prodeuntes aequales statui debeant. Ceterum ad hocce iudicium varia alia artificia adhiberi possunt, quae hoc loco complete explicare non licet; vnum tamen, pro eo casu vbi c – 2, quod imprimis vtile est, ac per exempla breuius quam per praecepta declarari poterit, in exemplis sequentibus cognoscere licebit. Postquam hoc modo valores omnium ac aggregatorum b terminorum inuenti sunt, prorsus sirtili modo hinc per aequationum r, gradus omnia & aggregata c terminorum determinari poterunt. Scilicet vel vnam aequationem gradus cuius radices sint v aggregata c terminorum sub (b, 1) contenta, per art. 350 eruere; per eius resolutionem vnam radicem quamcunque elicere et = ic, i) statuere, tandemque hinc per art. 346 omnia reliqua similia aggregata deducere oportebit; vel simili modo omnino ac aequationes 7, gradus euoluere, quarum radices sint resp. v aggregata c terminorum in singulis periodis b terminorum contenta, valores omnium radicum omnium harum aequationum per resolutionem extrahere, tandemque ordinem harum radicum perinde vt supra adiumento tabulae sinuum, vel, pro v = 2, per artificium infra in exemplis ostendendum determinare. Hoc modo pergendo, manifesto tandem omnia -- aggregata & terminorum habebuntur; euoluendo itaque per art. 348 aequationem 41 gradus, cuius radices sint & radices ex A in (5, 1) contentae, huius coëfficientes omnes erunt quantitates cognitae; quodsi per resolutionem vna eius radix quaecunque elicitur, hanc a (1) statuere licebit, omnesque reliquae radices a per Si magnis placet, huius potestates habebuntur. etiam omnes radices illius aequationis per resolutionem erui, praetereaquae per solutionem ialiarum aequationum, gradus, quae resp. omnes, radices in singulis reliquis periodis & terminorum contentas exhibent, omnes reliquae radices Q inueniri poterunt. Ceterum patet, simulac prima aequatio (A) soluta sit, siue simulac valores omnium, aggregatorum a terminorum habeantur, etiam resolutionem functionis X in a factores a dimensionum per art.","prev":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 620","label":"620","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/620","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/620"},"next":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 625","label":"625","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/625","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/625"},"credit":{"text":"Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae","quality":"ocr"}}