{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Disquisitiones arithematicae 69","citation":"Gauss, Disquisitiones arithematicae 69","ref":"69","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/69","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/69","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/69.md","author":{"name":"Gauss","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss"},"work":{"title":"Disquisitiones arithematicae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae","urn":null},"verse":false,"words":247,"text":"31, 2, eruntque omnes eius valores ad t primi; si enim aliquis valor e diuisorem cum t communem haberet, hic diuisor etiam ipsum me metiri deberet, adeoque etiam ipsum n, cui me secundum congruus, contra hypoth., ex qua n ad t primus. Quando igitur omnes diuisores primi ipsius p–1 etiam ipsum metiuntur, omnes expr. 1/ (mod. t) valores ad p–1 primi erunt. multitudoque eorum – d; quando autem p– 1 alios adhuc diuisores primos, f. g, h etc. implicat, ipsumt non metientes, ponatur valor quicunque expr. 3 (mod. t) = e. Tum autem quia omnes t, f. g. h etc. inter se primi, inueniri potest numerusa, qui secundum t ipsi e, secundum f, g, h etc. vero numeris quibuscunque ad hos respectiue primos fiat congruus. (art. 32) Talis itaque numerus per nullum factorem primum ipsius p –1 diuisibilis adeoque ad p – 1 primus erit, vti desiderabatur. Tandem haud difficile ex combinationum theoria deducitur, talium valorum multitupXI. g–1. n–1. etc. ; sed ne digressio dinem fore – h. etc. haec in nimiam molem excrescat, demonstrationem, quum ad institutum nostrum non sit adeo necessaria, omittimus. 72. Quamuis in genere prorsus arbitrarium sit, quaenam radix primitiua pro basi adoptetur, interdum tamen bases aliae prae aliis commoda quaedam peculiaria praebere possunt. In tabula I semper numerum 10 pro basi assumsimus, quando fuit radix primitiua; alioquin basin ita semper determinauimus, vt numeri 10 index euaserit quam minimus, i. e. – denotantet exponentem ad quem 10 pertinuit. Quid vero hinc lucremur, in Sect. VI.","prev":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 68","label":"68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/68"},"next":{"citation":"Disquisitiones arithematicae 70","label":"70","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/70","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/gauss/disquisitiones-arithematicae/70"},"credit":{"text":"Gauss, Disquisitiones arithematicae. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Disquisitiones_arithmeticae","quality":"ocr"}}