{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Herbarium Amboinense. Vol. 4 103","citation":"Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 4 103","ref":"103","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-4/103","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-4/103","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-4/103.md","author":{"name":"Georg Eberhard Rumpf","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf"},"work":{"title":"Herbarium Amboinense. Vol. 4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-4","urn":null},"verse":false,"words":259,"text":"ac tende ad velum: Malabarice Narrentali Locus. Vulgatissima & ubique obvia est arbuscula in cunctis Orientalibus insulis, ubique in campis ob currit, ad ripas fluminum, inter alias arbusculas, u & in vallibus, quae vero in arborem excrescit, in magnis reperitur silvis, non autem in montibus Usus. Vulgares ejus stipites ad paggers seu palos adhibentur, multo autem solidiores postes praebet arborea species, cujus firmum ac rectum lignum ar cus etiam ac manubria telorum exhibet, facillime enim exsiccatur, nec facile frangitur, licet inflectatur; Macassarenses spinosos stipites in frusta caedunt pal mam longa, quae parum acuminata formant, & ter rae infigunt circa Oryzam demessam, ne apri vel cervi illam infestent: Baleyenses ejus radice utuntu loco Oebat Sagueri, non ut potum hunc amarum red dat, sed ne cito acescat, quod hinc praevenitur, tum que eligendae sunt radices vetustarum arborum quae perfectum formaverunt truncum, quarumque radices solummodo externe rubent: Frustum vetust hujus ligni cum arundinis frusto fortiter perfricatum adeo incandescit, ut fumum emittat, atque funicu lus igniarius ad illud ignem concipiat, idem prae stant bina hujus ligni frusta fortiter sibi invicem adfricat: Haec radix cum viridi semine Catjang cocta & epo ta Amboinensium variolas expellit: Malabarenses eju radicibus utuntur contra penis ulcerationem & vitia Cum hoc convenire videtur Nalugu, Braemanis Dino in Hort. Malab. tom. 2. fig. 26. descriptum, saltem fructus ac baccae quoad pruritum cum hoc qua drant, licet Malabarenses, uti supra dictum est, eju nomen Narrentali mihi indicarunt Tabula Quadragesima Quarti Ramum exhibet fruticis aquosi maris, qualis a Rumphio vo catur, quique est Frutex baccifer Malabaricus, floribu umbellatis, pentapetalis, fructu nigricante polyspermo Ray bist. pl. pag. 1036.","prev":{"citation":"Herbarium Amboinense. Vol. 4 102.5-7","label":"102.5 to 102.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-4/102.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-4/102.5"},"next":{"citation":"Herbarium Amboinense. Vol. 4 103-2","label":"CAPUT QUINQUAGESIMUM PRIMUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-4/103-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-4/103-2"},"credit":{"text":"Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 4. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense","quality":"ocr"}}