{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Herbarium Amboinense. Vol. 5,1 3","citation":"Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 5,1 3","ref":"3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-5-1/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-5-1/3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-5-1/3.md","author":{"name":"Georg Eberhard Rumpf","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf"},"work":{"title":"Herbarium Amboinense. Vol. 5,1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-5-1","urn":null},"verse":false,"words":237,"text":"PRAEFATIO, Enevolus sciat Lector, quasdam conditiones, & admonitiones in praefatione primi tomi Amboinensis hujus Herbarii esse propositas, quae in hoc itidem tomo observanda sunt, ac praesertim pronunciatio vocabulo rum quorumdam Barbarorum, quae ibi in quiri, & detegi potest Notum porro sit, me in hac altera hujus operis parte obferre sex ultimos libros, qu silvestres continent funes, domesticas, ac silvestres herbas, tam erectas quam volubiles atque in ultimo libro describi Lithodendra Corallia, aliasque marinas plantas, quae vi ridem, ac vegetativam habent formam quaeque omnia tam dilgienti industria, & inprobo labore investigata, & conquisita sunt, inda ando ipsarum usum, utilitatem & qualitates, quam exacte a me fieri potuit Tot ac tanta tamen supersunt, tam ad ma orem explorandum ipsarum usum, ac vires quam ad detegendas novas plantas, ut sat laboris, & operis curioso supersit naturae scrutatori. Ego tamen intra spatium qua draginta duorum annorum, quibus in Am boima vixi, & in illis per viginti quinque annos oculorum usu destitutus, non plure detegere, vel elaborare valui, plus enim unius hominis vitâ ad tale opus perficiendum, & consummandum requiritur. Cunctis porro capitibus necessariae adjectae sunt plantarum icones, exceptis paucis quibusdam, quum ultimis hisce mensibu virides plantarum rami conquiri non potuerunt, occurrunt itidem quaedam, quae flo ribus, vel fructibus destituuntur sed qua tempore forte suppleri, & colligi poterunt Quum huic jam operi finem inposueram quaedam vel in ordinem id redegeram antea mihi ignotae nec observatae, quaedan etiam ex aliis delatae regionibus tanquam novae VOORREEDE VAN DEN OLOR En gunstigen Lezer believ.","prev":{"citation":"Herbarium Amboinense. Vol. 5,1 2-2","label":"ISTERDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-5-1/2-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-5-1/2-2"},"next":{"citation":"Herbarium Amboinense. Vol. 5,1 4","label":"ISTERDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-5-1/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-5-1/4"},"credit":{"text":"Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 5,1. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense","quality":"ocr"}}