{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Herbarium Amboinense. Vol. 6 18.8-11","citation":"Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6 18.8-11","ref":"18.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/18.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/18.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/18.8.md","author":{"name":"Georg Eberhard Rumpf","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf"},"work":{"title":"Herbarium Amboinense. Vol. 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"Proficuum tamen est venatoribus, qui feras possunt investigare per depressum hocce gramen; Apri enim sedes suas figunt & latebras in hoc gramine ex siccis ipsius foliis, ex quibus tam elegans formant pavimen tum, ut sub hoc latere possint, ne a pluviis tangantur. Usus ejus in hisce Orientalibus insulis paucus est plus taedii quam utilitatis exhibens, quum tam inpu denter sub frugiferis sese insinuat arboribus, vias ob turat, & pascentia inpediat pecora, unde quotanni per ignem cremari solebat, in areis nempe apricis ubi nulla sunt domicilia vel arbores frugiferae: Fa cillime ignem concipit per sicca ejus folia, in terri procumbentia, unde quam citissime ignis hic prope gatur, & insignem exhibet flammam magno cum stri pitu praesertim si ventus parum flat unde & saep quodammodo periculosum est, quum non facile e Itingui vel prohiberi possit, atque ulterius saepe ses propagat, quam desideratur. Si jam semel bisve pluviae ceciderunt in crematis hisce campis, intra breve temporis spatium regerminat hoc gramen, si vero per aliquot continuos incendatur annos, emaciatur, aliaue inter hoc excrescunt gramina pecoribus proficus In Java & Baleya, ubi nullae sunt Sagus, ex quibu Adap conficitur, magnum praebet usum, quum quae vis plebejorum domus hoc tegantur, si nempe eju folia in fasciculos conligantur cum tenuibus Gomuto silamentis. Tecta haec satis densa sunt, gravia, ac diutius di rant illis Adap, sed multa generant insecta & verme praesertim Millepedes. Pauperes Gossypium ejus conligunt sericeum in spi cis proveniens, quum hae sint apertae, quo com plent pulvinaria sua. Radices & acumina ista acuta primo progerminantia in decoctis adhibentur, qua praeparantur ad urinas aquososque humores expel lendos Aliis quoque admiscentur rebus, quae veneno infe ctis exhibentur hominibus, praesertim iis, qui ex nimio Opii usu urinae subpressione laborant Gramen vulpinum; Malaice Rompot bulu matta di ctum prioris species est, sed humilior, tenuiora & angustiora gerens folia, quorum inferiora ulnae lon gitudinem habent, & instar Oryzae foliorum angust sunt, suprema vero palmam longâ, atque praetere: ad inferiorem partem unum alterumve gerunt genicu lum, quo cauli adcubuerunt X. Boek. XIV. Hoofdst.","prev":{"citation":"Herbarium Amboinense. Vol. 6 18.4-7","label":"18.4 to 18.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/18.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/18.4"},"next":{"citation":"Herbarium Amboinense. Vol. 6 20","label":"CAPUT DECIMUM TERTIUM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/20"},"credit":{"text":"Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense","quality":"ocr"}}