{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Herbarium Amboinense. Vol. 6 56.6-9","citation":"Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6 56.6-9","ref":"56.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/56.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/56.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/56.6.md","author":{"name":"Georg Eberhard Rumpf","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf"},"work":{"title":"Herbarium Amboinense. Vol. 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"Conyza Indica minor, seu Tabaco utan varie tas tantum videtur esse secundae speciei, excepto quo plerumque minor sit, & optime convenit cum Conyza nostra campestri, tres cùm dimidio & quatuor pede alta, viridis quoad caules & folia, quae duplicem ha bent formam, quae primo enim progerminant, illis En diviae similia sunt, seu paulo magis majora & auriculi destituta, subsequentia inferius parvas gerunt auriculas, parum rugosa, contracta, ad oras quoque serrata. Flores sunt primo obscure virentia capitula, qua sese aperientia magis flavescunt quam priores, ac tar dem quoque in pappos abeunt. Contrita folia odo rem Conyzae referunt, vel uti in hisce volunt terris instar foliorum Tabac Nomen. Clusio exotic. libr. 4. cap. 23. vocatur Plan ta Bantamica, atque ibi ab ipso descripta ex charti Doctoris Colii, qui eam vocat Conyzam odoratam, & Helenium alterum Indicum, Salviae odorem spirans, cunc ta enim huic competunt tria ista nomina, & cogno minata est ab urbe Bantama metropoli praecipua Javae, ubi Dr. Colius eam primus invenit, quum Bel gae ibi primo degebant, antequam Batavia erat condita, quod anno 1619 primum incepit. Ad meliorem notitiam & distinctionem quatuor hae species ita denunciari possunt, Prima dici potest Conyza odorata, seu Helenium Indicum Salviae odore; Belgice Oostindische ofte wilde Salie Malaice Sombong & Semhong. Amboinice Aylaun tabinan, h. e. folium odoratum, quod nomen cum alii herbis commune est. Ternatice Madicapo; Javanice Balevice, & Maccassarice Sombong quoque dicitur, & Bandice Sembong. Secunda species Conyza Indica ma. mihi dicitur. Malaice Sombong lacki lacki. Tertia spe cies Conyza cadaverum; Malaice Sombong bankey, ol subsequentem rationem. Quarta species Conyza Idica minor, Malaice Tabaco utan, h. e. Tabacum sil vestre, quod nomen subsequens quoque gerit planta Locus. A Java nota est per omnes Orientales insu las, & campum amat apricum, sterilem, arenosum ac lapillis mixtum, juxta planas fluminum ripas, & ad oras silvarum. Semen X. Bock. XLI. Hoofas. AMBOINSCH KRUIDBOEK.","prev":{"citation":"Herbarium Amboinense. Vol. 6 56.1-5","label":"56.1 to 56.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/56.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/56.1"},"next":{"citation":"Herbarium Amboinense. Vol. 6 58.1-5","label":"58.1 to 58.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/58.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-eberhard-rumpf/herbarium-amboinense-vol-6/58.1"},"credit":{"text":"Georg Eberhard Rumpf, Herbarium Amboinense. Vol. 6. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Herbarium_Amboinense","quality":"ocr"}}