{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra 1.2.14.2","citation":"Georg Fabricius, Poemata sacra 1.2.14.2","ref":"1.2.14.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.2.14.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.2.14.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.2.14.2.md","author":{"name":"Georg Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius"},"work":{"title":"Poemata sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra","urn":null},"verse":true,"words":325,"text":"QUis tua munera magne Deus\nDicere? quis numerare valet\nCrimina nostra, quibus meriti\nInteritumque necemque sumus?\nQuae bona primus habebat Adam\nCulta tenens, dominusque loci\nPomiferentis, et imperio\nCuncta regens animata suo?\nSed subito deus esse cupit,\nHeu mihi, quod fuit ante lutum.\nNoscere uult bona, vultque mala,\nFlere, queri, lacrimare, mori.\nParce precor scelerare manus,\nO homo, nec nimis alta sapi:\nOmnis enim, nisi iussa facis,\nPosteritas tua facta luet.\nCur agitas nova consilia?\nEcce superbia tollet atrox\nHaec ea quae tibi, quaeque tuae\nDat bona, candida simplicitas.\nAnte soli dominator eras:\nSi sitis, aut erat orta fames,\nInnocuas tibi silua dapes,\nInnocuam dabat hortus aquam.\nMox tamen exsul, egenus, inops\nQuaerere cogeris orbe casam,\nGraminaque et fruticos minuens,\nExiguo coquis igne cibum.\nDumque in agris alimenta paras,\nSaepe per arida membra madens\nSudor iit: neque cura die\nDefuit, aut tibi nocte dolor\nQuae socio cubat Eva thoro,\nArbore noxia mala tulit.\nSollicitat tua corda Cain,\nPromptus ad arma cruenta puer.\nFonte aliquo velut unda fluit,\nCrescit et amne subinde novo:\nSic miseris tua culpa fuit\nCausa mali, scelerumque mare.\nHaec supera Pater arce videns,\nSeminis in genus aetherei\nNon tulit anguigenas facies\nSceptra tenere superba diu.\nSeque satum, pariterque Deum\nCorpore vestit, et esse iubet\nVerbum hominem, bone Christe tuis\nOmnia subiciens pedibus.\nCum trabe celsus in arborea,\nAtque latrone tenente latus,\nCrimina nostra cruore pias,\nAltaque pandis ad astra viam.\nEcce patet Paradisiacum,\nCulpa quod ante serarat, iter:\nIam nemus illud adire licet,\nQuod draco saevus ademit Adae.\nNunc coluber tibi victe caput\nVirginis atterit ille puer,\nStirpe creatus ab Isacida,\nRex populi dominusque sui.\nPallida mors iacet ante pedes,\nAnguis et infera regna gemunt:\nMitior est gravis ira Patris,\nImperium in cruce Christus habet.\nHaec etiam superata mihi,\nExitiumque malumque dare\nIam nequeunt: quia Christe tuo\nNoxia sunt minus auspicio.\nCorpore dum mihi sensus inest,\nTe mea vox sine sine canat:\nSeu nequit eruta lingua loqui,\nCor tamen haec benefacta sonet.","prev":{"citation":"Poemata sacra 1.2.14.1","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS ODArum Liber II. AD DEVM OMNIpotentem., ODA XIV.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.2.14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.2.14.1"},"next":{"citation":"Poemata sacra 1.2.15.1","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS ODArum Liber II. AD DEVM OMNIpotentem., ODA XV.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.2.15.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.2.15.1"},"credit":{"text":"Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml","quality":"ocr"}}