{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra 1.3.9.2","citation":"Georg Fabricius, Poemata sacra 1.3.9.2","ref":"1.3.9.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.3.9.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.3.9.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.3.9.2.md","author":{"name":"Georg Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius"},"work":{"title":"Poemata sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra","urn":null},"verse":true,"words":289,"text":"QUae nam tenet ac tenuit caecum semper vesania mundum,\nAnimos contra tollere Christi doctrinam, eiusque ministros?\nAn quod nunquam improbitas faciles pietati commodat aures?\nAn quia tenebrae mundi nequeunt lumen caeleste tueri?\nGenitum aethereo de patre Christum, durum exhausisse laborem,\nHominum causa, et nullo merito nobis donasse salutem,\nTriplicem gestans fronte tiaram, blasphemo pernegat ore,\nGrexque imitatorum: quia laudem, quae soli debita Christo,\nAliis tribuunt, eiusque novant non ulli iussa novanda:\nSacra prostituunt auro, fingunt terrores, templa prophanant,\nVulgique vetant noscere lingua, aeternae praecepta salutis\nSibi opes quaerunt, populum instituunt per totum vix semel annum:\nProhibent leges coniugiorum, vendunt benefacta, Deumque\nEt aperta voce palam clamant, Regnum non utile Christi est.\nAt qui pugnant animis contra mendacia fortibus ista,\nIn eos regum intentant gladios, et magni Caesaris iras:\nQuas in Turcam accendere pium erat, vertunt in viscera Christi.\nNunc absumpta incendia, ferri est obtusus mucro, cruoris\nSunt effusi fluvii, rabies tamen haud saturata quiescit.\nSed tu caelo residens alto Pater optime, comprime tandem\nIn tua saevos membra Antiochos: et per quos crescere verbum\nVitae statuis, denfende, tuos alter suspirat honores,\nSacrilego qui se facit ausu terrae astrorumque potentem,\nPonere caelestibus haud dubitans ingentia iussa ministris.\nQuique impugnans meritum Christi, calcat pede uulnera Christi,\nCui caeca pedi (indignum) figunt amentes oscula reges.\nAstrue regnum, quod donasti, per cari vulnera Nati,\nNostris quod maioribus olim rapuit Romana tyrannis:\nEt nunc cupit exstinguere, nulli parcens insana furori.\nServa, serva Pater, ut perstet tua tandem Ecclesia sancta:\nDaque fideles verbo, fortes animo, iutaque probatos,\nInque tuendo grege magnanimos pastores atque magistros,\nQui pro timidis ovibus pugnent, contra furesque luposque:\nUt cum veniet filius hominis sonitu praeeunte tubarum,\nArbiter orbis, statuens olidos procul a balantibus hircos\nNos cum Christo, merito ipsius, superum ascendamus ovile.","prev":{"citation":"Poemata sacra 1.3.9.1","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS ODArum Liber III. AD DEUM OMNIpotentem., ODA IX.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.3.9.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.3.9.1"},"next":{"citation":"Poemata sacra 1.3.10.1","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS ODArum Liber III. AD DEUM OMNIpotentem., ODA X.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.3.10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/1.3.10.1"},"credit":{"text":"Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml","quality":"ocr"}}