{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra 2.1.1.7-9","citation":"Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.1.7-9","ref":"2.1.1.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.1.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.1.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.1.7.md","author":{"name":"Georg Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius"},"work":{"title":"Poemata sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra","urn":null},"verse":false,"words":357,"text":"Haec duo armorum generan, uti praeclara et digna militia sacra sunt, ita nihil roboris aut gloriae habent, nisi per fidem animis pectoribusque accommodentur. Fidem hic non accipio illam persuasionen imbellem, pugione dimicantem plumbeo, quae aut in historiae cognitione seipsam admiratur, aut suis se opinionibus praeparare conatur, aut virtutum et meritorum splendore ac pondere sese extollere contendit: aut factorum denique violentia irruere in caelum nititur. haec enim, si nomine uti specioso volumus, humana tantum sapientia est: sin vere dicere non veremur, superbia plane diabolica. Fides autem illa animosa, et ad hanc apta pugnam, est divini spiritus opus atque donum, et fiducia plane certa, quae patrem Deum cognoscit in filio, et quae unico fundatur Dei verbo. haec est illa potens validaque vis, et illud scutum aeneum ac impenetrabile, quo omnia ignita diabolo tela excutiuntur, et extorquentur e manibus: qui cum hoc in primis agat, ut talem fidem vel labefactando debilitet, vel imminuendo ex animis evellat: arripiendum aliud est telum, et confugiendum ad preces et inuocationem, quibus et fidei incrementum, et salutis commoda, et reliqua vitae bona impetrantur. Siquidem et mandato Dei patris omnipotentis, et verbis filii ipsius, et motu Spiritus sancti ora mus et petimus: nobiscum in angustiis est Deus, nobiscum in afflictione Dei precatur filius, nobiscum in omni calamitate inenarrabiliter ingemiscit Spiritus sanctus. Talis quidem et di vini favoris, et humani desiderii consensus, est certe efficacissimus, nec ullius hostis longius durare aut nimium crescere insaniam et furorem paritur. Ita enim precatione assidua et fidelibus suspiriis Deus delectatur, ut nec manum adiutricem ab oppressis ullo loco retrahat, nec oculos paternos a supplicibus usquam avertat: quantumvis nos, pro infirmitate ingenita, nimis plerunque languidi sumus, et ad credendum, et ad orandum, et ad exspectandum. Quamobrem armis modo dictis, quasi ornamentum superinducatur constantis patientiae, quae Deo praestat oboedientiam, nec abicit spem liberationis secuturae, nam quos nec multitudo nec diuturnitas adversorum deicit, nec opis interdictae circumspectio, desperatiove evertit: illi tandem laeto recreantur eventu, et exitu insperato gaudent. In magnis autem difficultatibus aut accusare Deum per impatientiam, aut eius providentiam tollere, plane impium est, naturae tamen hominis caecae atque perditae proclive ac proprium. Quam enim contemptim, habitus vir sapientissimus in Tragoedia, Iovem suum alloquitur#","prev":{"citation":"Poemata sacra 2.1.1.4-6","label":"2.1.1.4 to 2.1.1.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.1.4"},"next":{"citation":"Poemata sacra 2.1.1.10-11","label":"2.1.1.10 to 2.1.1.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.1.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.1.10"},"credit":{"text":"Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml","quality":"ocr"}}