{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra 2.1.23","citation":"Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.23","ref":"2.1.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.23.md","author":{"name":"Georg Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius"},"work":{"title":"Poemata sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra","urn":null},"verse":true,"words":282,"text":"OMnipotens, verax, miserator, side, benigne,\nPromissique memor, iustitiaeque tenax:\nQui quoscunque Deus dextra verboque creasti,\nHos etiam verbo protegis atque manu.\nIntereat citius cum caelo terra patente:\nFiat et omne, satum quod fuit ante, nihil,\nQuam non propitio sis illi numine praesto,\nQui te cunque fide non dubitante colit.\nTu sterilem dulcis das nomina ferre parentis:\nQuod natura nequit, tu facis auctor opus.\nTu castum seruas thalamum, matresque pudicas.\nAuges coniugibus gaudia tarda piis.\nEximios, uteri lectissima pignora, natos,\nSarais Isaacum protulit, Eva Sethum.\nUnde tibi longa ductum propagine semen,\nQuod mortalis habet nomina, quodque Dei.\nIlle suum sceptrum Rex ad Garamantas et Indos.\nHorrentemque ultra proferet Oceanum:\nExiget ille suos fixis iam sedibus hostes,\nNudato eiciens in loca sola pede.\nIngratum nullum, nullum fert ille superbum,\nNec regnis patitur quemquam inhiare suis.\nNemo suis contra nitetur viribus ipsum,\nNemo sat est firmas hic habiturus opes.\nSed quicunque venit proiectis cernuus armis,\nInque ipsis supplex coeperit esse malis,\nIn mediaque gemens ad caeli lumina morte\nSuspiciet, mitem comperit esse Deum.\nContritos humilesque Deus despectat ab alto,\nNec valet hic animum dissimulare Patris.\nPronior est ad opem certe ipse, magisque paratus,\nQuam nos turba illum poscere prompta sumus.\nIlle suis caelo nobis servire ministris\nImperat, infantum colligit ille preces.\nProspicit hospitio, victum pacemque procurat,\nAddens munificia plurima dona manu.\nNec sinit iniustam nimium vim posse malorum,\nNos nec iniquorum fraude latente premi.\nCorda suo fingit summorum numine regum,\nUt sine lite status publicus esset queat.\nUt possint sancti natos educere patres,\nEt regere in vera relligione domum,\nInstaurare pios cultus, et sistere ad aras\nThuricremas pinguis candida colla bovis.\nSit tibi pro tantis meritissima gratia donis,\nO ter amande parens, ter venerande Deus.","prev":{"citation":"Poemata sacra 2.1.22","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS MIlitiae sacrae Lib. I., RAPTUS SARAE IN GERARIS. Regis Abimelechi error, et eiusdem liberalitas.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.22"},"next":{"citation":"Poemata sacra 2.1.24","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS MIlitiae sacrae Lib. I., ISAACI IN MONTEM MOriam deductio. Abrahami obedientia. Dei omnipotentis ius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.24"},"credit":{"text":"Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml","quality":"ocr"}}