{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra 2.1.3.1-3","citation":"Georg Fabricius, Poemata sacra 2.1.3.1-3","ref":"2.1.3.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.3.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.3.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.3.1.md","author":{"name":"Georg Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius"},"work":{"title":"Poemata sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra","urn":null},"verse":false,"words":399,"text":"Nec de viro Dei et propheta eximio possunt iudicare homines prophani: de luce videlicet tenebrae, de veritate mendacium. Pauca igitur ex eo virorum clarissimorum, quibus ipse Deus locutus est, quosque suae imitandos Ecclesiae proposuit, exempla considerabimus. Adamum volens omitto, de cuius post lapsum miseria et variis vitae in longissima aetate acerbitatibus, ne cogitari quidem satis potest, qui ut omnia summae felicitatis bona gaudiaque possedit: ita totius humani generis mala, quo rum ipse auctor fuerat, incredibili animi sui dolore intellexit atque praevidit. Noas vero, quantis curis et quam variis agitatus est# An te diluvium, gigantum superbiam, omnis religionis et veritatis contemptum, foedatum sanctimoniae coniugalis honorem, iura denique Dei et hominum violata atque prodita conspexit. Quanta idem in consternatione fuit, cum ultra menses duodecim supra ruinas orbis ter tarum veheretur navigio: eique ante oculos esset omnium mortalium, totiusque mundi occa sus horribilis# Post diluvium sustinuit hypocritarum superbissimum, natu minorem filium: vidit ad astra turrim aedificantium temeritatem, linguarum confusionem, dissipationes gentium, religionis mutationem, superstitionum multitudinen: Nimrothi, Nini, Semiramidis furiosam et infinitam tyrannidem. Norum de Abrahamo est, ut evocatus e Baylone fit, ut in Syriam migraverit, ut inter Cananaeos gentem ignotam et impiam vixerit, ut in Aegypto exsulaverit, ut in Palaestinam reversus fit. Quam tristes ei angores attulerunt uxoris formosissimae raptus, carissimae sterilitas, servi Damasceni contumacia, coniugis et ancillae Aegyptiae rixa, filii Ismaelis eiectio, Isaaci mandata caedes et mactatio, fratris filii vincula et captivitas# Idem non potuit non cruciari cum publica calamitate vicinorum, quorum agri et urbes igne caelesti deleti sunt: tum privata maestitia, cum ad se ex illo incendio fratris filius confugeret, exutus facultatibus, poena inaudita orbatus coniuge, ambarum filiarum inquinatus incestu. Iacobi certamina turbulenta, quot quantaque sunt# in domo patris spretus minis fraternis in exilium exigitur: in domo avunculi durissimam seruit servitutem, et odio atque importunitate affinium patruelium post annum vigesimum fugatur: cum Laban homo sordidissimus omnem et agnati, et soceri, et patris, et avi sensum affectumque erga suos deposuisset. In discessu e Mesopotamia, insequitur eum cum vernarum manu avunculus, ut veluti mancipium retrahat: in aditu ad patriam occurrit cum armato exercitu frater, ut quasi hostem de vita tollat. Inuenta iam sede, cum quies et libertas parta viderentur, quot illum privata excipiunt onera# comperit indignissimum unicae filiolae stuprum: alterius filii cum noverca, alterius cum nuru flagitiosum incestum: aliorum duorum facinorosam in Sichime evertenda audaciam. Amittit columen familiae, nutricem uxoris Deboram: Racheli coniuge per mortem, Bilha viduatur per ignominiam, sepelit denique Liam.","prev":{"citation":"Poemata sacra 2.1.2","label":"ILLUSTRI PRINCIPI AC DN. D. IOANNI ALBERTO, duci Magalburgiorum, Sverinorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.2"},"next":{"citation":"Poemata sacra 2.1.3.4-7","label":"2.1.3.4 to 2.1.3.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.3.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.1.3.4"},"credit":{"text":"Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml","quality":"ocr"}}