{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra 2.11","citation":"Georg Fabricius, Poemata sacra 2.11","ref":"2.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.11.md","author":{"name":"Georg Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius"},"work":{"title":"Poemata sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra","urn":null},"verse":true,"words":265,"text":"Hoc Brigida in tumulo Pisonis conditur uxor,\nQuodque tulit, letho finiit omne malum.\nQuattuor huic nati, bis sex fecere nepotes\nLugentes, meritum funeris officium.\nLumina clausisti natabus sancte duabus,\nHora quibus vitae terminus una fuit:\nPectora uulneribus sic sunt tua fixa duobus,\nUt lux defunctum tertia te fugeret.\nSalve care parens, qui curis morte solutus,\nVivis, et in Christo gaudia vera capis.\nSi laus est matri, natos educere recte:\nHaec laudes summas inclita mater habet.\nVivere si viduam sancte, uxoremque pudice,\nHac culpanda minus femina nulla fuit.\nCum moritura caput deponeret: optima, dicit,\nMecum sollicitas filia funde preces.\nDumque orat, moritur: nec coepit dicere finem,\nIn Christi venit cum precibusque sinum.\nO dilecte mihi patrio plus semper amore,\nRIVI, doctorum, qui viguere, decus.\nA patre, caelando argento, haud locuplete dicatus,\nArtis monstrasti tu melioris iter.\nSi quid habent nostri laudis pretium ve libelli\nHas RIVI laudes, hoc pretium unus habes.\nVer tibi perpetuum florenti spiret in urna,\nQuem manet in terris gloria, vita polo.\nGertrudis tenerae primaevo flore iuventae,\nOccidis, et pestis vulnere strata iaces.\nSic nivea in viridi moriuntur lilia campo,\nSic rosa sit sicco marcida tota solo.\nMargaris ora tuae referens, nomenque parentis,\nQuam loca pro terris iam meliora tenes#\nO felix vitae et mortis perfuncta dolore,\nMundum linquis, adis astra, Deumque vides.\nPost me nate Rochi, reliquorum nomina fratrum\nquam nossem, et primo rursus adempte loco:\nFelix quem voluit caelestia scandere regna\nChristus, adhuc castis moribus innocuum.\nFilius Andreas, Michael et frater, in uno\nExtincti, luctum mi peperere, die.\nSeptem lustra tamen vosque unus separat annus,\nCondita cum terra corpora vestra levi.","prev":{"citation":"Poemata sacra 2.11.4","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS TRIstium, sive Tumulorum Liber., EX UTERO CAESI.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.11.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.11.4"},"next":{"citation":"Poemata sacra 2.11.13","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS TRIstium, sive Tumulorum Liber., DOCT. ECCLESIAE.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.11.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.11.13"},"credit":{"text":"Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml","quality":"ocr"}}