{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Poemata sacra 2.2.13","citation":"Georg Fabricius, Poemata sacra 2.2.13","ref":"2.2.13","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.13","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.13.md","author":{"name":"Georg Fabricius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius"},"work":{"title":"Poemata sacra","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra","urn":null},"verse":true,"words":290,"text":"IN terris nihil est divino principe maius,\nCui populi incumbit cura paterna sui.\nQuique professores verae pietatis honorat,\nInque bonos confert munera sancta viros.\nVilia pauperibus qui non alimenta negavit,\nPauperiem nullo sentiet ille die.\nNec bona cum fructu lucrosius ulla locantur,\nQuam Deus in membris quae capit ipse suis.\nDa tales autem Deus omni tempore reges,\nAmplificaque piae sceptra benigna manus.\nCumque viatoris sit nostra similima vita,\nDetur inoffenso carpere tuta pede.\nEt brevis et miser est decursus totius aevi,\nDulcibus et quaevis miscet amara dies.\nUt leo, saevit atrox daemon, suaque ampla per orbem\nLustra tenet: praedae est, perdita nostra caro.\nNec superare potens haec est, nec vincitur ille,\nPraelia pro nobis ni manifestus obis.\nIamque tuo auxilio cum libera corda videntur,\nDiro aliquo vexat cetera nostra malo.\nTollit opes, armenta, pecus, cumque aedibus agros,\nLuxuriam rabida mutat et ille fame.\nPublica cum multo tempestas turbine saevit,\nNec poenae cernit turba scelesta modum:\nParce tuis membris, fidentem respice coetum,\nDe dextra sperat qui bona cuncta tua.\nMunificam in magnis pietatem regibus auge,\nSint similes factis et bonitate tibi.\nDent omni victum libertatemque docenti,\nInque piis ipsum te reverenter alant.\nCur eget eximius, qui fert tua sacra, minister:\nEt data virtuti praemia, porcus habet#\nNonne vides quot alat nudata Ecclesia ventres,\nDignos infernis quos vehat orcus aquis#\nPlectitur ingratus variis nunc cladibus orbis,\nNec tanti causam vult reputare mali.\nNeo punire Deus desistet perfida secla,\nQuae vincunt ipsas asperitate feras.\nNempe ferae, suetos non dilaniare magistros,\nPastoresque suos vellere dente solent.\nCum mundo poenam cito ne subeamus eandem,\nEripe nos placida, cum vocat hora, nece.\nExtremo da spem sinceram tempore vitae,\nIgnaramque sua cedere sede fidem:\nInque tui Christi merito, qui sanguine natus\nIsacida, famulos transfer ad astra tuos.","prev":{"citation":"Poemata sacra 2.2.12","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., IACOBO SACRIFICANTI LOquitur Deus. Iacobi prosapia, et iter in Aegyptum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.12"},"next":{"citation":"Poemata sacra 2.2.14","label":"GEORGII FABRICII CHEMNICENSIS Militiae sacrae Liber secundus., IACOBUS EPHRAIMO ET MAnasse nepotibus, in filios adoptatis, bene precatur. Inter","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/georg-fabricius/poemata-sacra/2.2.14"},"credit":{"text":"Georg Fabricius, Poemata sacra. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/Fabricius_poemata_1.xml","quality":"ocr"}}